Latin
4.4.36 to 4.4.38
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.36-38
Not analysed yet
35. Arnulfi suorumque captio. Unde cum clamor per urbem fieret, tumultusque discurrentium cives incautos excitaret, Arnulfus aeque turbatum clamore sese simulat. Et fingens metum, turrim petiit atque conscendit. Quem comites secuti, post se ostia obseravere. Karolus Arnulfum perquirens nec reperiens, ubinam lateret scrutabatur. Cui cum proderetur in turris cacumine latere, ostio mox custodes adhibuit. Et quoniam nec cibum nec arma ante congesserant, Karolo cedunt, atque a turri egressi sunt. 36. Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis querente, unanimiter refragantur. Odium ergo utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt. Ab utroque querimonia nonnulla simulabatur, eo quod alter desertor, alter invasor alterius ab utroque enuntiaretur. Tandem Arnulfus sacramento fidem faciens, libertate potitus est et ad sua reversus. Karolo exinde in omnibus favit. Jus quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G. et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo post sacramento astricti, redire permissi sunt. Karolus ergo, felici successu insignis, Remorum metropolim cum Lauduno, ac Suesionis, earumque oppidis optinuit. 37. Impetus Hugonis. Nec defuit qui id ad regis aures perferrent. Qua rex contumelia perstrictus quid inde agendum foret sciscitabatur. Comperitque non precibus, non donis, sed viribus et armis invocata Divinitate hoc esse labefactandum. Sex milia itaque militum collegit in tirannum ire disponens; obsidionem ei adhibere cupiens, si copiae sibi sufficiant; et si ei felix adsit fortuna, tandiu id committere volens, donec aut armis aut inedia hostem praecipitet. Proficiscitur ergo magnanimis. Et per terram unde annonam hostes asportabant, exercitum duxit. Quam etiam penitus depopulatus combussit; sic efferatus, ut nec tugurium saltem deliranti anui relinqueret. Post animo praecipiti exercitum in hostem retorquens, obsidionem adhibere nitebatur. Karolus cum ante sibi copias parasset, venienti resistere viriliter conabatur. Quatuor milia etenim pugnatorum Lauduni collegerat animoque firmaverat, ut si non impeteretur, quiesceret; et resisteret, si urgeretur.