# Historiarum Libri Quatuor 4.4.4-6

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.4 to 4.4.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.4

3. Cujus oratio vim suadendi non habuit, eo quod suggestionibus malorum in summum pontificem efferatus, praeter justum aliqua indigna dixisse videretur. Pro parte tamen ei fautum est, pro parte vero suppressum; ita tamen, ut et regi injuria non fieret, et operi nefario dux non consentiens pareret. Rex tanto animo praeceps, in metropolitanum assumpto duce cum exercitu fertur. Ipsam urbem appetit, atque irrumpere contendit. Primatum tamen consilio usus, legatos praemisit, per quos quaereret an episcopus resisteret regi, an ex objectis purgari statuto tempore paratus esset. Si contra staret, sese mox obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque urbem cum ipso hoste compressurum. Si vero objectis respondere non dubitaret, obsides ab eo sese accepturum ducturumque. 4. Ad haec metropolitanus: Cum constet, inquit, bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari, non miror huic injuriae locum accidisse. Multo amplius vero miror egregios principes tam facile posse illici, ut certissime esse credant quod nec sub judice sit discussum, et si in discutiendo conferatur, nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita discutere placuit, cur armis et exercitu id exigitur? Nonne ergo alia pro aliis nos cogitare faciunt? Si de praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi. Eorum genus colui. Principum quoque commoda, pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis jussa exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem contra objecta intendere non differo. Factis ergo utrimque rationibus, obsides dedit, Ragenerum virum militarem, nobilitate et divitiis clarum, pluresque alios dum regi sufficeret. 5. Obitus Ludovici. Rex itaque exercitum amovit, Silvanectimque devenit. Ubi dum aestivam venationem exerceret, pedestri lapsu decidens, multo epatis dolore vexatus est. Nam quia in epate sanguinis sedem phisici perhibent, ea sede concussa, sanguis in emathoicam redundavit (987, Mai 22). Cui sanguis copiosus per nares et gulam diffluebat. Mamilae doloribus assiduis pulsabantur. Fervor totius corporis intolerabilis non deerat. Unde uno tantum anno patri superstes, 11 Kal. Junii defitiens, naturae debitum solvit. Cujus discessus eo tempore accidit quo et metropolitani purgatio de objectis habenda erat. Aderat igitur purgandus, et regiae majestati satisfacturus. Sed regii funeris calamitate, hac lite suppressa, nec controversia partes habuit, nec ex ea juditium promulgatum fuit. Plurima vero commiseratione ipse episcopus de morte regis conquestus est. Postquam autem regium funus curassent, principum decreto, Compendii tumulatus est, cum ipse vivens secus patrem tumulari petierit. Id autem consulto factum est, ne dum itineris longitudinem eorum quamplures vitarent, et a se divisi discederent, rei publicae utillimum differretur consultum. Placuit itaque ante discessum convenire, et ex regni commodis consulere.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
