Latin
4.4.42 to 4.4.43
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.42-43
Not analysed yet
41. Subtilis machinatio in Karolum et Arnulfum. Ab hoc tempore Adalbero Laudunensium episcopus, qui ante a Karolo captus aufugerat, omni ingenio oportunitatem quaerebat, qua versa vice et Laudunum caperet, et Karolum comprehenderet. Legatos itaque hujusmodi negotii officiosissimos, Arnulfo dirigens, amicitiam, fidem, suppetiarum subsidia mandat. Ei quoque utpote suo metropolitano sese velle reconciliari. Sibi etiam injuriae esse quod transfuga et desertor diceretur, eo quod Karolo post fidem factam non obsecutus sit. Et si vacuum sibi esset, a se id dedecoris velle abjicere. Ad ejus celsitudinem redire velle, et Karoli amicitiam utpote domini sese optare. Unde et sibi quocumque libitum foret occurrendum mandaret. Arnulfus simulatam fidem nesciens, legatos fallentes excipit; et utpote boni alicujus nuntios humanissime honorat. Per hos itaque locum quo occursuri et sibi collocuturi forent, letabundus designat. Illi se decepisse letati, haec domino referunt. Qui fallatiae seminarium utiliter positum considerans, alcioris machinamenti dolos prodire posse advertit. Post haec in locum statutum sibi occurrunt; amplexibus pluribus atque osculis sibi congratulantes; tantos ibi demonstrantes affectus animi, ut nulla simulatio, nullus dolus videretur. 42. Adalberonis dolosa machinatio. At postquam satis amplexationum, osculorum satis factum est, Adalbero penes quem simulationis color, et doli onus erat, incautum sic prior alloquitur: Idem casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit; unde et idem consilium eademque ratio nobis captanda videtur. Nuper enim ambo lapsi, vos ab gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi promptissime credit. Si itaque per vos Karoli amor mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite, et pro me si forte concesserit orate. De fide erga eum habenda, multa dicere non inutile erit. De quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite probandum sacramentis. Si his episcopatus reddiderit sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus sum fidem facere. Si hoc satis erit et reddiderit, de regis gratia plurimum confidite. In hac lingua et manu, pax sita est et dissidentia. Regem adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non solum sibi sed et posteris sit profuturum. Dolos Karoli proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum peniteat, nonnullis amplificationibus asseverabo. Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo commoda gignentur. Ex quibus duobus tertium elucebit. Nam cum et vobis gratia regum, et mihi Karoli reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas comparabitur. Sed hic jam verborum finis; jam nunc dicta factis probentur. Datisque strictim osculis, promissa polliciti ab se digressi sunt.