Latin
4.4.46 to 4.4.47
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.46-47
Not analysed yet
45. Arnulfus ad regem se contulit gratiam ab eo accepturus. Arnulfus admissus regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis aliquam purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere dixit, ut a praeteritis quiesceret, et exinde sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese penitus non ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id necessitudine factum, ut ad tempus a se discederet, et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum erat, quod labefactari non poterat, multa ratione ei esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset, saltem Karolum ad se transire faceret, ut, se consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora Arnulfus sese facturum pollicetur, tantum ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et ut plurimum coram se honorem haberet concessit. Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi dexter, Adalbero reginae levus resideret. His ita sese habentibus, Arnulfus ab rege dimotus est. Miram regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto quoque honore apud eum habitus sit explicans, de ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo tempore regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat. 46. Exceptio Adalberonis a Karolo Quae dum sic sese haberent, Adalbero a rege digressus est, Karolumque petens, Lauduni multa ambitione exceptus est. Ad se sui redeunt, qui ante ab urbe exulaverant. Rem familiarem ut ante disponunt, in nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes. Clerum quem amiserat, revisit, eique compatitur, benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur. Postquam satis colloquii cum suis habuit, de securitate fidei et urbis, a Karolo convenitur. Qui sic orsus coepit: Quoniam Divinitas, in omnibus misericors etiam dum punit, misericorditer operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum arbitror, ejus benignitate, quod superest praestolor. Ipsum etiam, vos et hanc urbem mihi reddidisse opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi quaero. Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem contra omnes spondete. Exceptio nulla erit, si vultis mihi comes fieri. Ille sui voti avidus, quicquid expetitur spondet. Super sancta dextram extendit, non veritus jurare quodcumque propositum fuit. Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda, ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur. Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos latuit.