# Historiarum Libri Quatuor 4.4.59-61

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.59 to 4.4.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.59

57. Laus Godesmanni de magnanimitate Brunonis et ut ab eo juditium constituatur postulatio. Godesmannus Ambianensis episcopus dixit: Novimus venerabilis Brunonis magnanimitatem, quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas a veritate sequestrat, at rigor animi, et morum probitas veridicum et cui credendum sit promptissime indicant. Ergo quia de examinatione reatus fratris et coepiscopi nostri Arnulfi mentio superius facta est, ab eo quaerendum videtur, quale ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum oporteat juditii temperare censuram, cum ipse sic inter utrumque sit constitutus, ut et regi fidem, et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat. Unde et nullius doli suspitione tenendus erit, quem fidelitas domini ad juditium incitabit, et caritas proximi a malivolentia prohibebit. 58. Responsio Brunonis. Ad haec Bruno episcopus: Mentem, inquit, vestram satis plane intelligo. Hic qui reus majestatis accusatur, carnis affinitate mihi conjungitur, utpote avunculi mei Lotharii regis filius. Unde et vestra benignitas mihi fieri injuriam metuit, si dignum de eo a vobis proferatur juditium. Sed absit ut amorem consanguinitatis Christi amore praeciosiorem habeam. Rem unde agitur, sanctitas vestra subtili indagine mecum discutiat. De condemnatione convicto inferenda nihil metuentes, cum aeque justum sit et reum majestatis damnari, et innocentem laxari. 59. Demonstratio Ratbodi, quod libellum infidelitatis episcopi Lothariensium perperam calumnientur. Ratbodus Noviomensis episcopus dixit: Si placet, patres reverendi, libellum fidelitatis, ab Arnulfo quondam regibus de habenda fide porrectum, a vobis nunc discutiendum puto. Videtur enim, quod solus in ejus dampnatione sufficiat, eo quod fidem jurejurando promissam, et manus scripto roboratam sacrilegio perjurii penitus violaverit. Sed est quiddam quod remordet, quod scilicet a Lothariensium episcopis ut fertur contra illum disputatur. Calumniantur enim contra leges divinas scriptum, lectum, reconditum. Unde et si placet, jam a vobis discutiendus in medium proferatur. Sinodus dixit: Proferatur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
