# Historiarum Libri Quatuor 4.4.7-9

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.7 to 4.4.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.7

6. Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico. Quibus dispositis, dux sic orsus coepit: Huc ex locis diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt, multa fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae statum nobis discutiendum reliquit. Si ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat, adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens criminato intendat. Si vera proferat, ejus verborum approbatores nos sine dubio habebit. Quod si calumniator falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti facinoris argutus, poenas solvat. Ter acclamatum est, ut delator procederet; ter ab omnibus negatum est. 7. Dux itaque iterum locutus ait: Si lis jam decidit, quia qui intendat non est, metropolitano utpote viro nobili et multa sapientia inclito cedendum est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque praesulem multo honore excolite. Reveremini hunc talem virum, et quantae virtutis, sapientiae, nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere vires quicquam dicere? Ergo summo pontifici, dux reliquorum primatum consensu, exsequendae rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret atque facundiae efficacitate plurimum valeret. 8. Factus itaque cum duce omnium medius, ait: Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato, magni ducis ceterorumque principum benivolentia ab objectis purgatus, rei publicae consulturus consedi. Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum rei publicae edicam. Commune consilium quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia et diligentia res regni administrari valeant, ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda est, ut statuto tempore et omnes in unum confluant, et uniuscujusque ratio elimata et in medium prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis qui hic consulturi adestis placeat, vos mecum magno duci sacramento alligari, et coram spondere de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros, donec in unum redeamus, et sic de habendo principe agitemus. Plurimum enim valet, deliberationi dari spatium temporis; in quo quamcumque rem quisque discutiat, et discussam multa diligentia poliat. Haec sententia ab omnibus suscepta laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus redeundi et conveniendi constituitur. Sic quoque a se soluti sunt.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
