# Historiarum Libri Quatuor 4.4.71-74

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.71 to 4.4.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.71

69. Quibus a defensione cessantibus, episcopi nihil aliud superesse, nisi Arnulfum in medium statuendum censebant, ut pro se quae vellet responderet. Vocatus itaque in ordine episcoporum consedit. Cui postquam ab episcopis multa illata fuere, quibus conclusus cessavit, et ille ut potuit alia intendit, alia reppulit, victus tamen, argumentorum rationibus succubuit, et sese reum ac sacerdotio indignum coram confessus est. 70. Regum ingressus in sinodum. Quod cum regibus suggestum est, ipsi cum primatibus sacro episcoporum conventui sese inferunt; gratias episcopis reddentes, eo quod pro se et salute principum diu deliberassent. Petunt quoque gestorum seriem sibi evolvi, et in quo constiterint rationum fine. Tunc etiam omnium gestorum series regibus exposita est. Post auditum narrationis ordinem, jam tempus adesse juditii habenti asseverant. Tunc episcopi Arnulfum ut regum genibus provolvatur commonent, reatum quoque suum confiteatur, atque pro sui vita, et membrorum integritate supplicet. Ille mox dominorum pedibus prostratus, crimen confessus est; et sacerdotio se indignum asserens, pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat. Unde et universam sinodum in lacrimas coegit. Reges multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem indulgent. Sub custodia sui, absque ferro et vinculis habendum decernunt. 71. Decretale. Et a terra erectus, interrogatur an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter velit celebrari. Quod cum episcoporum ordinationi totum committeret, mox decretum est, ut quia se indignum sacerdotio confitebatur, scelusque non tegebat, sicut gradibus provectus fuit, ita gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab eis acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas episcopis sine mora laxavit. Interrogatus etiam an abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum mox scriptum et oblatum, coram regibus in concilio legit, atque subscripsit. 72. Textus libelli repudii Arnulfi. Textus autem libelli hujusmodi erat: Ego Arnulfus gratia Dei Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum, Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem, auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus subscripsi. Necnon et adstantes episcopi ab eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic ei responderent: Secundum professionem et subscriptionem tuam cessa ab officio. Post hec sacramenti jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem transeundi in jus alterius victus concessit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
