# Historiarum Libri Quatuor 4.4.77-78

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.77 to 4.4.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.77

75. Inductio ab legato Odonis in praesidem Miliduni. Tunc suorum unus, castri praesidem petens, firmissimam amicitiam simulat, fidemque multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento mox firmatum fuit. Presidemque affatus, cujus ante hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus fuerit non abnuit. Iste quoque: Quo inquit ordine ad regium jus accessit? Ille quoque idem prosequitur. Et iste: Cur inquit Odoni praejuditium fit, cum sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc potiatur? Quoniam inquit id regi sic visum est. Et iste: Putasne inquit, ipsam Divinitatem non offendi, cum mortuo patre pupillus absque re patrimonio frustratur? Et ille: Ita inquit. Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit. Quis enim inter primates Odone potentior? Quis omni honore dignior? Atque ad haec iste: Si inquit ad Odonem transverti velles, numquidnam ampliori potentia tene sublimandum arbitrare? Si ejus esses, ejus sine dubio gratiam, consilium, suppetias haberes. Pro uno castro plurima possideres. Unde et tui nominis gloria eo ulterius iret, quo amplius honoris culmen adipiscereris. Ille vero: Quomodo inquit absque peccato et dedecore hec fieri posse confidis? Et iste inquit: Si te cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci putas, meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam, et summae Divinitati rationem reddam. Consule nobilitati tuae. Fac tuarum rerum augmentum. Instat tempus. Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi rex sit inglorius, et Odonem prosperior semper sequatur successus. Ille rerum promissarum cupidus, sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo negotio obsides querit. Ille multum honorem sese habiturum arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste receptos domum duxit, et Odoni omnia haec retulit. 76. Pervasio Miliduni ab Odone. *Odoni itaque ut coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae clam parantur, ut castrum ingrediatur et optineat. Paratis autem tempore statuto aggressus appetit et ingreditur. Proditorem simulato furore invadit, et carceri mancipat. Qui non multo post carcere emissus, sacramento coram fidem facit, et exinde ad resistendum cum Odone sese parat. Quae omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges de castri amissione commoti, in hostes milites parant; proponentes ab obsidione non sese discessuros, donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat cum hoste comminus vires et arma conferant.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
