Latin
4.4.87 to 4.4.91
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.87-91
Not analysed yet
85. Praecipitatio hostium a Conano. Cumque Brittannos metu herentes arbitrarentur, telis obnitentes ad fossas irruunt; precipitatique cum equis inmerguntur, ac caeca ruina confusi, ad viginti milia inmersi atque compressi sunt. At posterior exercitus, priori precipitato, terga dedit. Unde et Fulco vitae tantum consulens, profugio eripi conahatur. 86. Interfectio Conani. Quem cum fuga exagitaret, Conanus interim in dumetum cum tribus sese recepit, armisque depositis, corporis fervorem ad auram mitigabat. Quem quidam adversariorum intuitus, facto impetu illum adorsus, gladio transfixit, Fulconisque victoriam extulit. Fulco, animo resumpto, Namtas repetit, atque ingreditur, qui in arce erant acriter vexans. Qui principe destituti pene exanimes, inpugnanti cedunt, fidemque postulati faciunt. 87. Repudium reginae Susannae a rege Rotberto. His ita sese habentibus, Rotbertus rex cum in undevicesimo aetatis anno, juventutis flore vernaret, Susannam uxorem genere Italicam, eo quod anus esset, facto divortio repudiavit. Quae repudiata, cum ea quae ex dote acceperat, repetere vellet, nec ei rex adquiesceret, aliorsum animum transvertit. A qua etiam die, sua quaerens, regi insidias moliebatur. Nam Monasteriolum castrum quod in dote acceperat, ad suum jus refundere cupiens, cum id efficere non posset, secus eum aliud nomine. . . . . . . extruxit; rege interim occupato, circa Odonis et Fulconis facinora. Ex cujus munitione arbitrabatur posse omnem navium convectationem prohiberi, cum sibi advenientes sese prius offerrent, unde et eis transitum ulterius inhibere valeret. 88. Reprehensio repudii. Hujus repudii scelus, a nonnullis qui intelligentiae purioris fuere, satis laceratum eo tempore fuit, clam tamen, nec patenti refragatione culpatum. 89. Sinodus Chelae habita. Hujus temporis diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus redarguerentur, placuit episcopis Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium causarum ratio discutienda commissa fuit, Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico, Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus nonnullis. In qua postquam ex patrum decretis rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur, secundum id quod scriptum est: Erat eis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Decerni et illud voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis emergeret, quae telo anathematis ferienda videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos, juxta quod scriptum est: Consilium a sapiente perquire (Tob. IV, 19). Placuit quoque sanciri, si quid a papa Romano contra patrum decreta suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod Apostolus ait: Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem, penitus devita (Tit. III, 10). Nec minus abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti, prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum habetur: Sinodo provinciali statutum, a nullo temere labefactandum.