Latin
4.4.97 to 4.4.98
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.97-98
Not analysed yet
95. Johannes papa Leonem abbatem in Gallias mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat. Per idem tempus cum a Germanorum episcopis domno Johanni papae per epistolas saepe-numero suggestum foret, ut Gerberti Remorum metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi abdicationem praeter jus factam indignaretur, a papa in Germaniam tunc directus est Leo monachus et abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis Germaniae atque Galliarum hujus negotii et indaginem faceret, et juditium diligens inde proferret. Qui humanissime ab episcopis exceptus, de habenda sinodo super hoc negotio cum eis tractabat. A quibus Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque filio Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum, necnon et episcoporum voluntatem super hoc aperiant, eisque ut cum suis episcopis conveniant, rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque quo et quando conveniendum esset a regibus discerent, eorumque animum ex hoc sibi referrent. 96. Quod regibus nuntiatum sit, episcopos Germaniae in synodum convenire. Legati igitur directi sunt. Legatio quoque prolata. Quam etiam reges serenissima mente excipientes, papae et episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt; sese consilium super hoc quaesituros respondentes, atque aequitatem de omnibus facturos. Legatis itaque abductis, per quosdam regibus indicatum est, Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo ordinasse; omnino etiam apud Odonem illud pridem pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut Ottonem regem Galliis inducerent, et reges ingenio et viribus foras expungerent. Episcopos quoque Germaniae, ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant. Reges itaque, fraude percepta, episcopis jam ad locum designatum convenientibus per legatos indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum praecipuos penes se non haberent, sine quorum consilio nihil agendum vel omittendum videbatur. Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum Germaniae suos subdat, cum isti non minus nobiles, non minus potentes, aeque etiam aut amplius sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias properent, unde volunt edicant. Alioquin, redeant, et sua ut libet curent. Horum ergo res in contrarium relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum sese praebuerat, cum delationis nescius reges moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab eo reposcit, quem in captione Lauduni captum, ei custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem urbis arcem, quam similiter commiserat.