# Historiarum Libri Quatuor 4.4.99

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.99

97. Adalbero totius fraudis causa reprehenditur. Quo credita reddere reniso, regii stipatores animo indignante subinferunt: Cum tu, o episcope, in perniciem regum et principum, apud Ottonem regem et Odonem tirannum plurima quaesieris, quomodo hic ante dominos tuos reges tam magnifica confingere non vereris? Quid Ludovicum et arcem reddere metuis, si fidem regibus te servasse non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere, nisi contra reges infausta moliri? Evidentissime fidem abrupisti, cum apud Ottonem de regum interitu tractasti, eorumque honorem subruere temptasti. Unde et perjurii reatu detineris. Legationem etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi pertulisti, ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis adveniret, et militum multitudinem non longe expeditam haberet. Regibus quoque nostris adversario cum paucis occurrere suasisti, atque nihil mali ex hoc proventurum spopondisti. Hanc etiam collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas, cum hos et illum de communibus et privatis familiariter collocuturos simulabas. Verum aliter tibi visum erat, cum hoc ideo praetendebas, ut ab Ottone rege dominos tuos reges comprehendi faceres, regnumque Francorum in jus illius transfunderes, ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero Francorum dux haberetur. Idque tunc nobis omnino patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae Divinitatis miserationem inestimabilem, quantis miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus! Instat tempus quo paratae insidiae effectum promittant. Episcopi etenim sub specie religionis ac si de promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum quaesituri, praemissis legatis adveniunt. Otto quoque rex Metti adest; a quo non longe exercitus collectus praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut capiemur. Si vero non imus, perjurii arguemur. Sed ire reges non expedit, eo quod militum copia sufficiens eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit, cum tu solus regibus nesciis juratus sis.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
