# Vita Anskarii 2.1.1-12

Rimbert, Vita Anskarii, 2.1.1 to 2.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.1.1

Dominis sanctissimis et in Christi amore praecipua veneratione recolendis ac diligendis patribus et fratribus in sacratissimo Corbeiae coenobio Deo militantibus filii atque discipuli reverentissimi patris Anskarii perennis felicitatis orant in Domino dominantium pacem et salutem. Diu per Domini gratiam pastoris boni munere delectati, praedicationibus et exemplis informati, meritis et intercessionibus suffulti, nunc tandem eius praesentia desolati, satis perpendimus, quid pro nobis gemendum quidve pro eo gratulandum sit. Etenim verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo et in simplicitatis modestia permanens , certam de se praebuit fiduciam, quod hinc sublatus , ad eum, quem semper tota devotione dilexit, cuique semper animo intendebat, sine cunctatione pervenerit. Unde pro retributionis eius praemio vere nobis gratulandum credimus, pro nostra autem desolatione necessario supplicandum , ut, qui humanitus tanto destituti sumus pastore, caelitus divino muniri mereamur auxilio. Inter varias etenim pressurarum angustias positi, veraciter iam sentimus , quid amiserimus et, quid pro nobis dolere debeamus, satis intellegimus. Vivente enim ipso, nihil nobis deesse credebamus, quia in ipso nos omnia habere gaudebamus. Eius namque sanctitatem reges honorificabant, pastores ecclesiarum venerabantur, clerus imitabatur, populus universus admirabatur. Et dum illum cuncti sanctum et iustum praedicarent, nos quoque tanquam corpus capitis pro eius bonitate venerandi ac laudabiles videbamur. At nunc tanto munere frustrati, de nostris meritis non praesumimus, quin magis timido corde expavescimus, ne peccatis promerentibus luporum patere incipiamus morsibus. Mundus namque in maligno positus, magis ea quae iusta et sancta sunt evertere quam religiosa quaerit erigere. Et inimicus humani generis diabolus, quanto sanctiorem ae religiosiorem quemque conspexerit ducere vitam, tanto maiori conamine adversa quaeque obicit, ut ea quae sancta sunt destruat et, ne ab aliis imitentur, callida persuasione ac pravis intentionibus auferat. Nos itaque inter haec formidolosa pericula suspirantes, licet multiplicia mala temporaliter timeamus, ad divinum tamen nobis subsidium recurrendum scimus, cuius misericordiam nobis, licet indignis, non defuturam credimus.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
