# Vita Anskarii 2.11

Rimbert, Vita Anskarii, Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.11

Quamquam igitur, sicut nunc diximus, sanctus pontifex non libenter aliis, pro offensa eorum vitanda, de successuro sibi aliquid referre voluisset, ne suum tamen pene in omnibus conscium hac gratia in fine defraudaret, triduo ante obitus sui diem aperuit secretum suum viro Dei Rimberto , quod post se deberet ad pontificatus apicem promoveri . Tum ille reniti coepit, ad tantum ministerium nec viribus nec meritis se idoneum esse proclamans. Cui sanctus episcopus Dei dispositionem esse commemorans quod ipsi praedixit, competentes admonitiones adiunxit, quod suam voluntatem ad divinae dispositionis iuditium inflectere deberet , iuxta illud beati Thomae Domino dicentis: Dominus meus es tu, et ego servus tuus, fiat voluntas tua. Ad haec glorioso Rimberto reniti vel contraire constantia defecit, quoniam episcopum divinitus haec accepisse sciebat. Nec ulla ambiguitas fuit clero vel populo inter plures de electione ; set ipso mox die deposicionis domni Ansgarii Rimbertum omnes concorditer elegerunt. Cum cuius concordiae pacto ad gloriosum tunc temporis regem Hludewicum adduxerunt eum viri venerabiles Thiadricus Mindensis ecclesiae episcopus et Adalgarius abbas monasterii Novae Corbeiae. Susceptusque ab eo honorifice, cum pontificalis baculi iuxta morem commendatione episcopatus est sortitus dominium. In cartis autem apostolicorum Romanae sedis pontificum, a quibus privilegium archiepiscopale sanccitur sedi quam tunc ipse suscepit, etiam hoc continetur, ut, quia propter novellam eiusdem sedis institucionem et necdum conversos ad fidem populos suffraganei non habentur episcopi, a quibus decedente uno alter archiepiscopus consecretur, palatinae interim providentiae succedentium per tempora pontificum consecratio sit commissa, donec numerus suffraganeorum episcoporum canonice eum consecrare debentium ex gentibus suppleatur. Cum huius ergo ad ordinandum eum tenoris insinuacione venerabilem Rimbertum gloriosus rex direxit ad Liudbertum Mogonciensem archiepiscopum, a quo iussu eius ita est consecratus, ut provide actum sit, quatinus in adiutorium consecrationis non unius metropolis, set duarum convenirent suffraganei, Liudhardus videlicet Padarbrunnensis episcopus, pertinens ad Mogontiam, et praefatus Theodericus, suffraganeus archiepiscopi Coloniensis . Quos ita permixtim adesse idcirco placuit, ut tam huius consecrationis actio quam etiam domni Ansgarii primitus ad sedem ipsam simili modo facta ordinatio in signum essent futuris temporibus, quod ad nullam nominatim condiocesitatem quorumcumque episcoporum pertineat, ad hanc sedem consecrare episcopum, set tantum, ut diximus, palatinae hoc commissum sit providentiae, donec consecrantium numerus ex gentibus suppleatur.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
