# Vita Anskarii 2.14

Rimbert, Vita Anskarii, Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.14

Quicquid etiam ad usus et sustentationes pauperum beatae memoriae decessor suus institutum habebat, in nullo hoc ipse disiecit; set omnem curam et diligentiam adhibebat, ut omnia ad id statuta nullum suis temporibus caperent detrimentum, set potius suo cotidie studio his aliquid adderetur. Erat enim pro indigentium levamine hospitale constitutum in episcopatu eius, ad quod tanta subsidiorum sufficientia deputata est, ut nusquam copiosius vel sapientius hoc ipsum procuratum esse sciamus. Set et extra episcopatum, ubicumque fuisset, semper constitutos habebat, qui pecuniam in saccellis ad dandum pauperibus gestarent; ipseque ad hoc ipsum in zona sua marsupio cum nummis semper utebatur, ut, si quando dispensator elemosinae suae in adventu egentis deesset, ipse sine mora haberet quod daret. Inerat enim ei sollicitudo, ne quis talium a se sine levamine abscederet; suisque ad similia iugiter adortationem faciens, dicere solebat: 'Non tardandum est, ut cunctis pauperibus succurramus, quia, quis sit Christus vel quando ad nos veniat, ignoramus'.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
