# Vita Anskarii 2.15.1-9

Rimbert, Vita Anskarii, 2.15.1 to 2.15.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.15.1

Interea iuxta admonitionem beati Gregorii etiam elemosinam verbi incessanter agens, doctrinae salutaris studio iugiter instabat, recolens quod idem ait doctor: plus esse, ut verbi pabulo victura in perpetuum mens reficiatur, quam venter moriturae carnis terreno pane sacietur. Huius rei gratia excerptum legentibus utile de libris sancti Gregorii fecit et propria manu conscripsit, epistolasque nonnullas aedificationis plenas ad diversos composuit, quarum una est ad quandam Dei ancillam in monasterio quod dicitur Heresi constitutam ceterasque sorores ibidem in Dei famulatu consistentes. Haec autem famula Dei de qua loquimur neptis erat venerabilis episcopi Liuthardi, cuius supra mentionem fecimus, qui se sancto viro cum omni devotionis affectu ita devinxit, ut non solum ipse sanctitatis eius amator existere, verum etiam omnes ad se quoquo modo pertinentes illi commendare studuerit, praecipue istam de qua loquimur ab infantia Deo oblatam et in virginitate permanentem neptem suam, quae et propria devotione promeruit , ut unicam dilectionis suae filiam vir sanctus eam nominare solitus sit. Quae licet nomen suum vitandae iactantiae causa palam nolit edici, ipsam tamen ad aedificationem sacris virginibus, quamvis tacito nomine eius ad quam spesialiter scripta est, hic ponere decrevimus epistolam, ita se habentem: EPISTOLA RIMBERTI. Karissimae filiae ceterisqm virginibus et sponsis Christi Rimbertus, gregis Dei vilis servulus , in Domino salutem. Frater Adalgarius nuper a vobis rediens, dixit mihi, graviter vos ferre, quod parvitatis meae litteras raro suscipiatis. Quod modo mihi emendare cupienti, quid scribere debeam, nichil congruentius occurrit, quam ut vos de vestrae sanctitatis commoneam proposito. Si igitur ad sublimissimam gloriam vultis pervenire, omni virtute incorruptionem corporis ac spiritus excolere debetis. Interioris enim fotu ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exterioris hominis castitatem eamque iugiter ad perseverantiam perpetuae incorruptionis animari.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
