# Vita Anskarii 2.15.10-25

Rimbert, Vita Anskarii, 2.15.10 to 2.15.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.15.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.15.10

Illae namque sunt verae atque incorruptae virgines Christi, non quae metuunt , sei quibus non libet fornicari. Quod donum si per Dei gratiam adeptas vos senseritis, quanto magnae estis, ut sancta monet scriptura: 'Humiliate vos in omnibus, et coram Deo invenietis gratiam'. Ea enim via pervenire debetis ad Christum dominum et sponsum vestrum, quia ipse dixit: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde'. Curandum itaque est, ut omni custodia mens servetur a superbiae tumore. Non enim ante oculos Dei vacuae transvolant cogitationes vestrae. Intus ergo videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foris permittit invalescere quod deponat. 'Hinc quippe per Osee contra Israelitas dicitur: "Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt". Qui ut ostenderet'. sicut dicit beatus Gregorius, 'quod causa libidinis ex culpa prorumpat elationis, mox subdidit dicens: "Et respondebit arrogantia Israel in faciem eius"; acsi diceret: Culpa, quae per elacionem mentis in occulto latuit, per carnis luxuriam in aperto respondebit. Proinde per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim spiritus sub Deo premitur , caro illicite super spiritum non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen sub Domino recognoscit iura legitimae servitutis. Nam si auctorem suum superbiendo contempnit, iure et a subiecta carne praelium suscipit'. Hinc est enim, quod longa continentia repente solvitur , hinc, quod plerumque et usque ad senium virginitas servata vitiatur. Quia enim neglegitur humilitas cordis, rectus Iudex despicit etiam integritatem corporis. Et quandoque per apertum malum reprobos annunciat, quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Nam qui diu servatum bonum subito perdidit , aput semet ipsum intus aliud malum tenuit, ex quo aliud subito erupit; ac per hoc omnipotenti Deo etiam tunc alienus extitit, quando se ei per munditiam corporis inhaerere monstravit.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
