Latin
2.15.26 to 2.15.41
Rimbert, Vita Anskarii 2.15.26-41
Not analysed yet
Haec ergo, filiae, non ideo scribo, quod in vobis quicquam de qualitate superbiae vel vanae gloriae cognoverim, sei quia vos opto in illarum consortio esse, de quibus legitur, quoniam 'secuntur agnum quocumque ierit'. Ubi multos cecidisse doleo, vos caute ambulare desidero optoque, ut dicat vobis Dominus et sponsus vester: 'Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te'. Itaque sequimini hic agnum in praeceptis suis, ut ipso auxiliante illum sequi valeatis in aeterna vita, cantando canticum, quod nemo potest dicere nisi chorus virgineus. Haec pulchre beatus Augustinus virgines admonendo exposuit. 'Pergite', inquid, 'sancti Dei pueri et puellae, mares et feminae, caelibes et innuptae, pergite perseveranter in finem, Laudate Dominum dulcius, quem cogitastis uberius. Sperate felitius, cui servitis instantius. Amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus expectate Dominum, quando veniat a nuptiis. Vos afferetis ad agni nuptias canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, utique tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalipsi quidam prae ceteris dilectus agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat. Ipse vos vidit duodecies duodena milia sanctorum cytharedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde. Sequimini agnum, quia et agni caro utique virgo! Sequimini eum virginitate cordis et carnis, quocumque ierit! Quid est enim sequi, nisi imitari? De quo beatus Petrus: "Christus", inquid, "Ihesus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius". Hanc epistolam ideo hic posuimus, ut legentibus appareat, quantum, sicut admonet apostolus, studium habuerit eius quae secundum pietatem est doctrinae, et quam potens fuerit in ipsa doctrina etiam alios exhortari.