# Vita Anskarii 2.17

Rimbert, Vita Anskarii, Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.17

Ad redemptionem captivorum cunctis pene quae habebat expensis, cum multorum adhuc apud paganos detentorum miseriam cernere cogeretur, etiam altaris vasa ad redemptionem eorum impendere non dubitavit. In quo dum quibusdam minus sublimiter intellegentibus non recte videretur fecisse, quasi ad alios usus redigeret quae sacris erant deputata misteriis, et a quodam interrogatus fuisset, quare ita faceret, iusta racione sciscitanti satisfaciens: 'Non ignoro', inquid, 'res ecclesiastici offitii digne esse tractandas et sub magna fore obligatione ad hoc opus depositas. Verumptamen plus est aput Deum per haec subveniri captivis christianis in angustia constitutis, quam esse possit depositum ista custodiendi. Et si necessitas incubuerit duorum bonorum unum eligere et alio carere, oportet assumere quod est melius et relinquere quod habetur inferius. Unde et ego', ait, 'cum nullum aliud habeo consilium, non impie ago, si christianum , qui filius Dei est, cum thesauris ecclesiae redimo; cum et semper invenire possimus, quod ad usum sacri sufficiat ministerii; inrecuperabile autem sit, si christianus in captivitatis afflictione deficiat'.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
