# Vita Anskarii 2.19

Rimbert, Vita Anskarii, Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.19

Proinde iuxta praeceptum apostoli, quo servum Domini iubet mansuetum esse ad omnes, ita vixit, ut suis temporibus nullus sicut ipse Mosaicum illud assimilaverit, quo vir mitissimus super omnes homines fuisse describitur. Aliquocies tamen sine ullo eiusdem mansuetudinis detrimento ita inquirendis vel discuciendis causis constans ac fixus in sua sententia mansit, ut a nemine posset in aliud deflecti. Quod autem diximus absque mansuetudinis detrimento hoc fieri, tam veraciter in illo adimpletum est, ut nil umquam iracundiae vel commotionis contradicentibus ostenderit, nil verbis asperis contra eos egerit, set familiaribus colloquiis et delectabili continentiae gestu cunctis amabiliter sit executus , quicquid intendebat. De ea tamen quae illi inerat inflexibilitate animi a quodam familiarius interrogatus, quae infra habentur exposuit. 'Quaecumque', inquid, 'agere debeo vel omittere seu de omnibus futuris mihi eventibus praesagium semper capio ex visionibus domini ac decessoris mei Ansgarii. Solet enim mihi ipse apparens in qualitate vultus sui ostendere, qualiter me inmiscere debeam rebus agendis; et quicquid in illo sentio, nullam ad hoc exequendum dissimulationem facere possum'.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
