# Vita Anskarii 2.20

Rimbert, Vita Anskarii, Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.20

Fertur etiam antiquorum more sanctorum quaedam fecisse miracula, frequenter videlicet, dum iret ad Sueoniam, tempestatem maris orationibus suis sedasse, caeci cuiusdam oculos illuminasse per confirmationem, quam episcopali more cum chrismate sacro in eodem faciebat . Set et filium quendam regis dicitur a daemonio liberasse; cui etiam affirmationi hoc astipulari videtur, quod multis astantibus episcopis clamor ab ore vexati saepius sonabat , Rimbertum solum inter eos digne commissum egisse offitium, ipsumque sibi esse cruciatui, auctor vocis testabatur . Set quia nostris temporibus, ut dicit psalmista, defecit sanctus, et diminutae sunt veritates a filiis hominum, nec facile accipitur, quenquam ex modernis viris talia fecisse , sufficiat nos hactenus comprobasse, quod hic vir Domini sanctitatis apicem conscendit per eas virtutum speties, quas in euvangelio Dominus ad beatitudinem promerendam proponit, Beati, inquiens, pauperes spiritu, et cetera de octonario virtutum catalogo, quo significatur per resurrectionis gratiam spei nostrae inplenda perfectio. Nec miracula illi defuerunt spiritalia, quae etiam nunc in ecelesia a fidelibus fieri testatur beatus Gregorius, exponens verba Domini dicentis : Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus inponent, et bene habebunt. Set de his singulis expositionem praefati doctoris percurrere longum est et non necessarium, cum omelia haec continens in promptu habeatur, ad quam nos lectorem mittentes, coeptum opus de vita domni Rimberti consummare debemus.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
