Latin
Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu
Rimbert, Vita Anskarii 2.25
Not analysed yet
Suspensa est etiam super sepulchrum eius lampas lignea, ut lumen continuum in ea ibidem haberetur. Subtus ipsam vero in superficie sepulchri velamen iacebat expansum ,in quo fertur praeclarum contigisse miraculum. Quod in quantum ex relatione narrantium vel memoria vel intellectu retinemus, ita gestum esse constat. Contigit quadam nocte conflagrasse eandem lampadem, ac primo crebros carbones decidisse ex illa super velum memoratum, atque ilico subsequi etiam casum totius lampadis, ipsamque supra idem velum totam comburi absque ulla laesione ipsius veli. Quod nulli dubium esse debet ad declaranda merita servi sui Christum fecisse; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in aeternum.