Latin
Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu
Rimbert, Vita Anskarii 2.3
Not analysed yet
Cum iam dictae noviter institutae Hammaburgensis ecclesiae termini essent angusti, et ad tantum offitium, quod episcopo eius iniunctum diximus, sumptus ex illius pertinentiis collecti non sufficerent, ipsosque etiam qui provenire possent reditus frequens hostilis irruptio diriperet; ne per hoc vir Dei inpediretur a praedicationis offitio, quod in gestis eius legatio ad gentes vocari solet, memoratus imperator Hluthuwicus quandam in Gallia cellam Thurholt vocatam eidem legationi tradidit perpetuo servituram. Quodam autem tempore domnus pontifex ibidem degens, aspexit quosdam pueros ad ecclesiam cum ioco et inanibus festinare discursibus. Quorum quidam inter ceteros pene minimus graviter incedens et pueriles levitates sollicite devitans, orationem cum reverentia et timore peregit, surgensque signo crucis frontem munivit et, quasi maturioris esset aetatis, suam per omnia continentiam exhibuit. Animadvertit ergo vir Dei, sacram religiosi pueri infantiam divinae iam servitutis amore flagrasse, accitisque ad se parentibus eius, et nomen pueri, quod Rimbertus vocaretur, edidicit, et consensu eorum accepto, tonsuram ei et ecclesiasticum habitum imposuit. Sicque eum ibidem paterna sollicitudine commendans ,studiose erudiri praecepit. Paucisque diebus ibi transactis, inde discessit et suscepti pastoralis offitii suaeque ad gentes legationis instanter operam egit