# Vita Anskarii 2.3.118-128

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.118 to 2.3.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.118

Qua de re contigit, ut regio iussu abhinc ad palatium vocaretur; cuique denuntiatum est, ne se raderet, antequam ad praesentiam imperatoris veniret. Vir autem Dei ad quid vocaretur omnino praenoscens, coepit toto cordis fervore in amore Dei exardescere et omne gaudium existimare, si lucrandis sibi animabus liceret insistere . Si quid quoque in huiusmodi profectione contrarietatis sive adversitatis ei potuisset accidere, proposuit animo patienter pro Christo tolerare; nihilque dubietatis in corde pro tali gerebat opere, quoniam visionis divinae, quam ante praeviderat, consolabatur munere. Siquidem tempore supra dicto, cum apud vos moraretur et iam duabus visionibus caelitus inspiratus haberetur, quadam nocte visum est ei, quod devenisset in quandam domum, ubi plures ex ordine praedicatorum ad praedicandi officium praeparati astabant. Coram quibus subito in excessu mentis raptus, videbat immensi luminis claritatem super solis radium de caelo emissam se circumfulsisse. Cumque miraretur, quid hoc esset, vox quoque pene similis illi, quam in prima visione se audisse narraverat, facta est ad eum, dicens: 'Dimissum est peccatum tuum'. Cui ille, divino, ut credimus, spiritu afflatus, respondit, dicens: 'Domine, quid vis ut faciam ?' Et iterum vox sonuit, dicens: 'Vade et annuntia gentibus verbum Dei'. Hanc itaque visionem servus Dei pertractans animo, laetus gaudebat in Domino, videns iam ex parte completum quod sibi imperatum fuerat, et ad maiorem laboris sui cumulum etiam Sueonibus verbum Dei annunciare cupiens. Cum itaque ante praesentiam caesaris adductus interrogatus ab eo fuisset, utrum legationem illam suscipere vellet, libera voce respondit, se paratum ad omnia, quaecumque illi pro Christi nomine sua auctoritate decrevisset iniungere. 10. Tunc Dei ordinante providentia socium illi ex vestra fraternitate venerabilis abbas invenit nonnum Witmarum , tanto operi satis et condignum et voluntarium. Porro cum Herioldo esse disposuit patrem devotissimum Gislemarum, fide et operibus bonis probatum atque in zelo Dei ferventissimum.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
