# Vita Anskarii 2.3.223-233

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.223 to 2.3.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.223

Nolite me, infelices, ab eius cultura revocare, quin potius ab erroribus vestris confundimini et veritatis viam discite'. Alio quoque tempore contigit, ut dolorem in tibia sua sustineret nimium, ita ut non aliquo modo se movere a loco in quo erat posset, nisi portaretur. Cum hanc ergo diutius sustineret molestiam, coeperunt multi ad eum causa visitandi venire, et quidam adhortationibus, quo pro salute sua diis sacrificaret , commonere, quidam improperiis, quod sine deo esset, lacessire, et idcirco eum salute carere. Cum itaque haec saepius agerentur, et ipse constanter malis eorum suggestionibus resisteret, postremo non ferens eorum calumniam , respondit, nequaquam se a vanis simulacris auxilium petere velle, sed a domino suo Iesu Christo, qui posset in momento, si velit, ab infirmitate sua eum sanare. Et ascitis ilico domesticis suis, ut ad suam eum deferrent ecclesiam , praecepit. Ubi positus, coram cunctis qui astabant supplices ad Dominum preces effudit, dicens: 'Domine mi Iesu Christe, ut sciant isti miseri, quia tu es Deus solus et non est alius praeter te, da mihi servo tuo in hac hora pristinam corporis mei sanitatem, ut videntes inimici magnalia tua de suis erroribus confundantur et ad cognitionem tui nominis convertantur. Fac, queso, quod peto propter nomen tuum sanctum, quod est benedictum in saecula , ne sit confusio confidentibus in te, Domine'. Post quam vocem, divina eum medicante gratia, confestim sanissimus est redditus. Sicque de ecclesia ipsa per semet ipsum egressus, pro salute sua Deo gratias agebat, et in fide Christi convalescens, magis magisque incredulos confundebat . Per s idem fere temporis accidit, ut etiam quidam rex Sueonum nomine Anoundus, eiectus regno suo, apud Danos exul fuerit. Qui fines regni quondam sui denuo repetere cupiens, coepit ab ipsis auxilium quaerere, spondens , quod, si se sequerentur, multa eis possent donaria provenire.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
