Latin
2.3.234 to 2.3.248
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.234-248
Not analysed yet
Proponebat enim eis vicum memoratum Birca, quod ibi multi essent negotiatores divites et abundantia totius boni atque pecunia thesaurorum multa. Ad illum itaque vicum se eos promittebat ducturum, ubi sine sui exercitus damno multo suae necessitatis fruerentur commodo. Illi ergo promissis muneribus delectati et thesaurorum adquisitione avidi, in auxilium eius expeditorum ad pugnam hominum viginti et unam naves impleverunt et eum eo destinaverunt. Ipse vero de suis naves habebat undecim. Exeuntes ergo de Danis, ad vicum insperate venerunt memoratum . Et forte tunc rex ipsorum longius inde aberat, et principes ac populi multitudo congregari non poterant. Tantum supradictus Herigarius, praefectus ipsius loci, cum eis qui ibi manebant negotiatoribus et populis praesens aderat. In magna ergo angustia positi, ad civitatem, quae iuxta erat, confugerunt. Coeperunt quoque diis suis, immo daemonibus ,vota et sacrificia plurima promittere et offerre, quo eorum auxilio in tali servarentur periculo. Sed quia civitas ipsa non multum firma erat, et ipsi ad resistendum pauci, miserunt ad eos legatos, dextram et foedus postulantes . Quibus rex praefatus mandavit, ut pro redemptione ipsius vici centum libras argenti persolverent, sicque pacem haberent. Quod illi, ut petebatur, statim miserunt, et a rege iam dicto susceptum est. Porro Dani graviter huiuscemodi ferentes conventionem, quia non sicuti disposuerant actum fuisset, coeperunt velle super eos subito irruere et locum ipsum funditus depraedari atque incendere, dicentes, unumquemlibet negotiatorem plus ibi habere, quam sibi oblatum fuisset, et nullo modo se tantam calumniam sufferre posse. Cum haec ergo inter se agerent et ad diripiendam urbem, in quam confugerant, se praepararent, hoc quoque illis innotuit. Unde rursus pariter congregati, cum nullo modo vires haberent resistendi. nullaque eis spes esset refugii, ad vota et sacrificia maiora diis suis offerenda se invicem cohortabantur.