# Vita Anskarii 2.3.266-278

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.266 to 2.3.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.266

Iterum quaesitum est, in quam partem ituri essent, ubi sibi pecuniam adquirerent, ne forte vana spe frustrati ad sua vacui remearent. Ceciditque sors, quod ad urbem quandam longius inde positam in finibus Slavorum ire deberent. Hoc ergo illi, videlicet Dani, quasi divinitus sibi imperatum credentes, a loco memorato recesserunt et ad urbem ipsam directo itinere properarunt. Irruentesque super quietos et secure habitantes improvise, civitatem illam armis coeperunt, et captis in ea spoliis ac thesauris multis, ad sua reversi sunt. Rex vero ille, qui ad eos depraedandos venerat, pace cum eis foederata, argentum , quod ab eis nuper acceperat, reddidit et apud eos aliquandiu resedit, volens genti suae reconciliari. Sicque Domini gratia propter fidem servi sui Herigarii populum illius loci ab hostium incursu liberans, bonis suis restituit. Quo facto, ipse in conventu populi publico eandem rem proposuit et, ut, quis deus esset, intentius perviderent, monuit: 'Heu, miseri', dicens, 'vel iam nunc intellegite, quod vanum sit a daemonibus auxilium petere, qui non possunt tribulantibus subvenire. Suscipite fidem domini mei Iesu Christi , quem probastis Deum verum esse, qui vobis nullum habentibus refugium suae miserationis tribuit solatium. Nolite ultra culturam superstitiosam quaerere et inani sacrificio idola vobis placare. Verum Deum, qui omnium quae in caelis et in terris sunt dominatur, colite et ipsi vos subicite ipsiusque omnipotentiam adorate!' Denique ipse post haec tanto alacrior quanto frequentibus Domini beneficiis in fide robustior factus, publice ubicumque aderat, partim exasperando, partim suadendo, virtutem Domini et fidei gratiam cunctis nuntiabat. Sicque bonum certamen usque ad finem suae perduxit vitae. Consummatoque boni operis cursu, languore ingravescente, astante iam dicto Ardgario sacerdote, divinae commendatus clementiae, communione sacra percepta, feliciter in Christo obiit. De cuius fidei constantia multa adhuc dici poterant, sed, quia brevitati studuimus, haec dicta sufficiant. 20.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
