# Vita Anskarii 2.3.358-369

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.358 to 2.3.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.358

Nullus vero archiepiscopus Coloniensis ullam sibi deinceps in eadem dioecesi vindicet potestatem. Quin immo et ipsi et omnibus omnino suademus verae religionis cultoribus, ut sacra hac legatione fungentibus adiutorio et solacio sint. Quatinus huius gratia beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: 'Ite, docete omnes gentes, et quicumque receperit vos, me recipit '. Itaque omnia a dilecto filio nostro rege Hludowico ad hoc Deo dignum officium deputata nostra etiam pia eius vota auctoritate firmamus. Et quia casus praeteritorum nos cautos faciunt in futurum, omnem quoque adversantem vel contradicentem atque piis nostris his studiis quolibet modo insidiantem anathematis mucrone percutimus atque perpetuae ultionis reum diabolica sorte damnamus. Ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum causamque Dei pio affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus . His itaque decretis atque institutionibus papae sanctissimi Nicolai Bremensis ecclesia adiuncta et unita sedi Hammaburgensi, quae prius metropolis constituta fuerat, facta est archiepiscopalis. 24. Verum quia de dioeceseos illius ratione ita firmata haec praeoccupando diximus – multum enim temporis fuit, ex quo sedem illam gubernandam suscepit, priusquam auctoritate apostolica firmaretur –, ad ea quae prius gesta sunt redeamus. Namque, suscepta Bremensi parroechia, iterum spiritu fervere coepit intimo, quia iam tunc quid daret habebat, si quid posset in partibus Danorum pro Christi elaborare nomine. Unde frequentius Horicum adire, qui tunc solus monarchiam regni tenebat Danorum, et muneribus eum ac quibuscumque poterat obsequiis conciliare studuit, ut sua licentia praedicationis officio in regno eius frui valeret . Aliquotiens namque regia etiam legatione ad eum mittebatur, et quae ad foedera pacis et utriusque regni utilitatem pertinebant strenue et fideliter peragebat. Qua de re cognita fide et bonitate sancti viri, praedictus Horicus rex multo eum affectu coepit venerari et libenter eius consilio uti ac familiarissimum in omnibus habere, ita ut etiam inter secreta sua, dum de negotiis regni cum consiliariis suis tractaret, ipsi liceret interesse.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
