# Vita Anskarii 2.3.36-48

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.36 to 2.3.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.36

Ex hac itaque visione, quam sicut ipse dictaverat verbis illius enarravimus, praefatus servus Dei et perterritus et consolatus, coepit se sollicitius in divino exercere timore bonisque operibus de die in diem ardentius inherere spemque de Dei misericordia praesumere , quod, qualibet ipse disponeret occasione, ad martyrii palmam posset pertingere. Quod tamen, quia corporaliter gladio imminente non contigit, qualiter in mortificatione crucis, quam iugiter in suo corpore pro Christi nominis honore portavit, Deo miserante completum sit, cum de obitu illius narrare coeperimus, latius explicabimus . 4.º Post haec vero, cum magister fuisset scolae ad Sanctum Petrum, eundo vel redeundo ad claustram, consuetudinem sibi fecerat in oratorio beati baptistae Iohannis precibus secretius insistere. Itaque post duos annos superioris visionis quadam nocte visum est ei, quod ad idem oratorium causa orandi divertisset. Cumque ab oratione surrexisset, ecce vir per ostium veniebat, statura procerus, Iudaico more vestitus, vultu decorus. Ex cuius oculis splendor Divinitatis velut flamma ignis radiabat. Quem intuitus, omni cunctatione postposita, Christum dominum esse credebat , atque procurrens, ad pedes eius corruit. Cumque prostratus in facie iaceret, ille ut surgeret imperavit. Cumque surgens coram illo reverenter astaret atque prae nimio splendore ex oculis illius emicante in faciem eius intendere non valeret, blanda voce ipsum allocutus est, dicens: 'Dic', ait, 'iniquitates tuas, ut iustificeris'. Cui servus Dei respondit: 'Domine, quid necesse est tibi dicere? Tu omnia nosti, et nihil te latet'. Ille autem subsecutus ait: 'Scio quidem omnia, sed ideo volo, ut confiteantur mihi homines peccata sua, ut remissionem accipiant'. Cui cum omnia quae ab infantia gesserat indicasset, et illo post haec in orationem prostrato ipse erectus astaret, dixit: 'Noli timere, quia ego sum qui deleo iniquitates tuas'. Post quam vocem ille qui apparuerat recessit; et vir Dei excitatus a somno, de fiducia remissionis peccatorum suorum confortatus, immenso tripudiabat gaudio. 5.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
