# Vita Anskarii 2.3.380-388

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.380 to 2.3.388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.380

Et cum multi inibi baptizati supervixerint, innumerabilis tamen albatorum multitudo exinde ad regna conscendit caelorum. Quia libenter quidem signaculum crucis recipiebant, ut catecumini fierent, quo eis ecclesiam ingredi et sacris officiis interesse liceret, baptismi tamen perceptionem differebant, hoc sibi bonum diiudicantes, ut in fine vitae suae baptizarentur, quatinus purificati lavacro salutari, puri et inmaculati vitae aeternae ianuas absque aliqua retardatione intrarent. Multi quoque apud eos infirmitatibus detenti, cum se frustra idolis pro salute sua sacrificasse viderent et a propinquis suis desperarentur, ad Domini misericordiam confugientes, christianos se fieri devovebant. Cumque accito sacerdote baptismi gratiam percepissent, statim incolumes gratia divina largiente fiebant . Sicque crevit in eodem loco Dei miseratio, et ad fidem Domini populi conversa est multitudo. 25. Inter haec vero dominus et pater noster Anskarius etiam pro gente Sueonum, eo quod sacerdotis tunc praesentia desolati essent, nimio condolens affectu, a praefato poscere coepit rege Horico sibi in omnibus familiarissimo, uti suo auxilio fines illius regni petere posset. Qui cum maxima benivolentia hanc quoque petitionem eius suscipiens, ita se per omnia facturum promisit. Qua de causa domnus episcopus noster cum praefato coepit Gauzberto pontifice de hoc ipso tractare, necessarium esse dicens, ut iterum probaretur , si forte gens illa divinitus admonita sacerdotes secum manere pateretur, ne fides Christi illis in partibus coepta eorum neglegentia aliquo modo deperiret. Praedictus vero pontifex Gauzbertus, qui et Symon, se inde expulsum rursus locum illum repetere non ausum respondit, nec id valde proficuum fore posse, immo magis periculosum, si denuo priorum reminiscentes aliquid perturbationis circa eum excitarent; sibi magis congruum videri, ut ille iret, qui hanc legationem primo susceperat quique benigne ibi habitus fuerat, ipse vero cum eo nepotem suum mitteret, qui ibi, si locus praedicandi inveniretur, remaneret et sacerdotali apud eos officio fungeretur.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
