# Vita Anskarii 2.3.389-400

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.389 to 2.3.400. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.389

Hoc itaque ratum inter se decernentes, coram praesentia clementissimi regis venerunt Hludowici causamque huiuscemodi ei retulerunt, atque, ut eius licentia ita fieri permitteretur, exorabant. Qui sciscitans, utrum ipsi in hac voluntate concordes fuissent, responsum a venerabili Gauzberto pontifice tale accepit: 'In Dei', inquit, 'servitio nos semper concordes et fuimus et sumus, et istud unanimo consensu ita fieri cupimus'. Itaque serenissimus rex, in Dei causa semper voluntarius, secundum quod inter eos convenerat legationem hanc pro Christi nomine pastori nostro iniunxit religiosissimo, suae quoque partis, sicuti et pater eius fecerat, ad regem Sueonum mandata ei committens. Igitur devotissimus pater noster ad hoc iter praeparare se coepit, et, ut quantotius hoc expleret, ferventiori incitabatur spiritu. Siquidem et hoc caelitus sibi iniunctum credebat, visione quadam imbutus, quam ante praeviderat. Visum namque est ei, quod pro ipso itinere, sicut erat, valde esset sollicitus, et videbatur ei, quod ad quendam veniret locum, in quo erat structura aedificiorum magna et mansiones diversae . Ubi quidam ei obvius factus, locutus est ad eum dicens: 'De itinere quod sollicitaris et de his quae sunt in corde tuo ne supra modum contristeris, quia hic quidam est propheta, qui te de his omnibus certum reddet. Et ne aliqua menti tuae super eo insideat dubitatio, dicam tibi, quis sit ille propheta. Abbas quondam clarissimus Adalhardus ipse nunc est propheta ad te a Domino missus, qui tibi ea quae proventura sunt annuntiabit'. Quo ille audito exhilaratus animo, visus est illi respondisse: 'Domine , ubi inveniam eum?' Et ille: 'Tuo', inquit, 'labore invenies eum, nec est licitum cuiquam eum tibi insinuare'. Tunc visum est ei, quod iret per circuitum mansionum ipsum quaerendo et pariter in mente sua tractaret. 'Si', inquit, 'ille non interrogatus a me annunciaverit mihi quae sunt in animo meo, tunc verum illum prophetam comprobabo '.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
