# Vita Anskarii 2.3.401-412

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.401 to 2.3.412. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.401

Ad quandam ergo perveniens mansionem clarissimam et speciosissimam, vidit eum ibi in solio suo sedentem, et statim recognovit. Ille quoque confestim pronuncians, intentus in eum, dicere coepit: 'Audite insulae, et attendite populi de longe. Dominus ab utero vocavit te, de ventre matris tuae recordatus est nominis tui. Et posuit ós tuum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit te, et posuit te sicut sagittam electam; in faretra sua abscondit te, et dixit tibi: „Servus meus es tu, quia in te gloriabor“. Quo dicto, extento brachio manum dexteram ad eum coepit erigere. Ille autem, hoc viso, ad genua eius accessit, sperans eum se velle benedicere. At ille subiunxit: 'Et nunc haec dicit tibi Dominus, formans te ex utero servum sibi: „Dedi te in lucem gentium, ut sis illis in salutem usque ad extremum terrae. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt dominum Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificabit te'. Hanc ergo visionem servus Dei eum ante profectionem illam longe vidisset, certum tenebat animo, Dei se imperio ad partes illas incitari; et maxime in verbo, quod dictum est: 'Audite, insulae', quia omnis fere patria illa in insulis est constituta, et quod subiunctum est: 'Eris illis in salutem usque ad extremum terrae', quia finis mundi in aquilonis partibus in Sueonum coniacet regionibus. Denique etiam verbum, quod de prophetia Hieremiae in fine commutatum est, scilicet: 'quia glorificabit te', ardorem desiderii illi maximum nutriebat, quia palmam martyrii olim sibi promissam hoc significare putabat. 26. Profectionem itaque hanc suscepturus, iam dicti regis Horici missum pariter et signum secum habuit. Qui regi Sueonum nomine Olef partis suae mandatum tale intimari iussit: servum Dei, qui ex parte Hludowici regis missus fines regni eius peteret, sibi per omnia cognitum fore, ac se in vita sua numquam tam bonum vidisse hominem nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem invenisse.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
