# Vita Anskarii 2.3.426-439

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.426 to 2.3.439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.426

Qui omnes toto annisu contradicentes, asserebant, nihil omnino ea vice legationem eius proficere posse, sed, si aliquid haberet pretii, ea ratione illum dare debere, ut vivus inde evaderet. Quibus ille: 'Non', inquit, pro vitae meae redemptione aliquid hic daturus sum, quia, si Dominus meus ita disposuerit, pro eius nomine hic paratus sum et tormenta subire et mortem pati'. Cum ergo pro hac re in maxima esset positus anxietate, tandem accepto consilio regem ad suum invitavit hospitium. Cui convivium exhibens, dona quae potuit obtulit et legationis suae mandata retulit. Nam et antea per missum Horici et per fideles domni episcopi, qui ibi manebant, causa adventus ipsius eidem regi denunciata fuerat. Delectatus itaque et caritatis eius benivolentia et munerum datione, se quidem quae ille suggesserat gratanter velle, respondit. 'Antea tamen hic', inquit, 'fuerunt clerici, qui populari hinc seditione, non regio iussu, eiecti sunt. Quapropter et ego hanc legationem vestram confirmare nec possum nec audeo, priusquam sortibus deos nostros consulam et populi quoque super hoc voluntatem interrogem. Sit missus tuus in placito mecum proximo, et ego pro te loquar populo. Et, si quidem diis fautoribus illi tuae consenserint voluntati, quod quaesisti prosperabitur. Sin autem, et hoc tibi notum faciam'. Sic quippe apud eos moris est, ut quodcumque negotium publicum magis in populi unanimi voluntate quam in regia constet potestate. Hoc ergo pastor noster devotissimus responso regis accepto, totum se convertit ad Domini refugium, ieiuniis et orationibus vacans atque in contritione et afflictione cordis semet ipsum in conspectu Dei humilians. 27. Verum ipso inter has pressurarum angustias posito , cum dies placiti appropinquaret, quadam die inter sacra missarum sollemnia, dum sacerdos altari astans mysteria sancta benediceret, illi in terram prostrato caelestis effusa est inspiratio.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
