# Vita Anskarii 2.3.440-456

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.440 to 2.3.456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.440

Siquidem Spiritus sancti dono interius roboratus et fiducia maxima in animo confortatus, cognovit, omnia sibi proventura uti vellet. Unde eidem sacerdoti sibi in omnibus familiarissimo post missam denuntiavit, nihil se trepidationis habere debere, quia secum gratia Dei comitaretur . Cui interroganti, quomodo hoc sciret, divinitus sibi inspiratum respondit. Quam mentis eius illustrationem frater ille satis recognovit, quia taliter eum divinitus consolari multis ante probavit indiciis. Hanc ergo animi eius fiduciam statim rei confirmavit eventus. Nam rex, congregatis primo principibus suis, de hac patris nostri legatione cum eis tractare coepil Qui sortibus quaerendum statuerunt, quae super hoc deorum esset voluntas. Exeuntes igitur more ipsorum in campum, miserunt sortes; ceciditque sors, quod dei voluntate christiana religio ibi fundaretur. Quod factum unus ex primoribus, amicus domni episcopi, statim ei innotuit et, ut consolaretur animo, admonuit, dicens: 'Confortare et viriliter age, quia deus voluntati et legationi tuae non abnuit'. Sicque ipse, fiducia sumpta, spiritu interiori laetificatus, exultabat in Domino. Deinde cum dies placiti advenisset, quod in praedicto vico Byrca habitum est, sicut ipsorum est consuetudo , praeconis voce rex, quae esset eorum legatio, intimari fecit populo. Quo illi audito, sicut erant antea errore confusi, diversa sentire et tumultuare coeperunt. Quibus ita perstrepentibus, consurgens unus, qui erat senior natu, in medio plebis, dixit: 'Audite me, rex et populi. De cultura istius dei pluribus nostrum bene iam est cognitum, quod in se sperantibus magnum possit praestare subsidium. Nam multi nostrum iam saepius et in marinis periculis et in variis necessitatibus hoc probaverunt. Quare ergo abicimus, quod necessarium nobis et utile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorstadum adeuntes, huius religionis normam profuturam sibi sentientes, spontanea voluntate suscipiebant. Nunc multae interiacent insidiae, et pyratarum infestatione periculosum valde nobis iter illud factum est.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
