Latin
2.3.49 to 2.3.58
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.49-58
Not analysed yet
Quo etiam tempore contigit, quod vestrae reverentiae notissimum est, ut quidam puerulus in scola Fulbertus nomine a socio suo tabula percussus ad mortem usque perductus sit. Pro qua re praedictus servus Dei nimium tristis effectus est, quod sub cura magisterii sui tanta neglegentia inter subditos sibi acciderit. Verum appropinquante hora exitus ipsius pueri, vir Dei forte sopori deditus lectulo incubabat. Cum ecce vidit in somnis, ipsius animam a corpore sublatam angelico ministerio ad caelum deferri, se quoque miro et ineffabili mysterio, Deo disponente, pariter comitari. Cumque caeli secreta penetrassent, pueri praefati animam in quandam purpuream mansionem conspexit introduci et inter agmina martyrum collocari. Ibique ei datum est agnovisse, quod, quia ipse puer vulnus sibi illatum satis patienter tulit et animam fratris usque ad mortem diligens pro percussore suo nimium benigne intercessit, patientiam et benignitatem eius divina remunerante pietate, inter martyrum choros deputatus sit. Hoc autem tam celeri visu in hora mortis eius ei demonstratum est, ita ut, dum adhuc in his moraretur, venerandus pater Witmarus, qui cum eo tunc scolam puerorum regebat, et huius rei testis praesens adest, cum pro hoc ipso illum excitans obitum discipuli nuntiaret, ille se hoc quoque ante scire responderit . Quod profecto Domini gratia causa consolationis ei videre concessit, ut, quia pro hac re nimium tristabatur, ex salute pueri maestitiam sui relevaret animi. 6. His itaque et aliis quam plurimis revelationibus atque visionibus vir Dei caelitus inspiratus, quanta inter vos postmodum gratia sanctitatis ac bonitatis excreverit, vestrorum qui tunc affuere melius testimonio comprobabitur . Nobis autem ea quae apud nos gesta sunt narrare cupientibus, primo indagandum videtur propter eos qui huius rei forte minus conscii sunt, qua occasione a loco stabilitatis suae huc secesserit, et cum apud vos Deo oblatus sit ibique oboedientiam promiserit, quo instinctu cuiusque rei dispositione ad has partes emigraverit atque ad episcopatus officium apud nos sublimatus sit.