Latin
2.3.490 to 2.3.508
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.490-508
Not analysed yet
Cum ergo, quid sibi esset agendum, nimium turbati omnimodis nescirent ,quaerendum sortibus statuerunt, utrum du eorum eis vellent auxiliari, ut vel victoriam caperent vel vivi inde evaderent . Missis itaque sortibus, neminem deorum, qui eis subsidio esse vellet, repperire potuerunt. Quod cum denunciaretur in populo, ululatus et gemitus immensus exortus est in castris, omnisque virtus ab eis recessit. 'Quid', inquiunt ,'infelices acturi sumus? Dii recesserunt a nobis, et nullus eorum adiutor est nostri. Quo fugiemus? Ecce naves nostrae longius sunt positae, fugientibusque nobis, isti insequentes ad internetionem nos delebunt. Quae ergo nobis erit spes?' Cum itaque in tanta essent angustia positi ,quidam negotiatorum, memores doctrinae et institutionis domni episcopi, suggerere eis coeperunt: 'Deus', inquiunt, 'christianorum multotiens ad se clamantibus auxiliatur et potentissimus est in adiuvando. Quaeramus, an ille nobiscum esse velit, et vota ei placita libenti animo spondeamus'. Omnium itaque rogatu supplici missa est sors, et inventum, quod Christus eis vellet auxiliari. Quod cum publice denunciatum cunctis innotuisset, omnium corda ita subito roborata sunt, ut confestim ad urbem expugnandam intrepidi vellent accedere. 'Quid', inquiunt, 'nunc nobis formidandum quidve pavendum est? Christus est nobiscum; pugnemus et viriliter agamus, nihil nobis obstare poterit. Nec deerit nobis certa victoria, quia potentissimum deorum nostri adiutorem habemus'. Conglobati ergo omnes, laeto et forti animo ad debellandam profecti sunt urbem. Cumque in circuitu astantes pugnam inire vellent, ab his qui intrinsecus erant postulatum est, ut copia eis daretur loquendi. Quod cum rex Sueonum annuisset, illi subsecuti sunt: 'Nobis iam pax magis quam pugna placet, et foedus vobiscum inire cupimus. Et primo quidem quicquid ex spoliis Danorum praeterito anno in auro et armis adquisivimus, vobis pro munere foederis damus. Deinde pro unoquoque hominum in hac urbe constitutorum dimidiam libram argenti offerimus, et insuper censum, quem antea solebamus, vobis persolvimus, et datis obsidibus, abhinc subiecti et obaudientes ,sicuti antea fuimus, vestro imperio esse volumus'.