# Vita Anskarii 2.3.509-518

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.509 to 2.3.518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.509

Cum haec itaque oblata fuerint, necdum tamen animi iuvenum sedari poterant, verum alacriores facti et absque metu imperterriti pugnare tantum desiderantes, armis se urbem et omnia quae haberent vastaturos ipsosque captivos abducturos dicebant. Rex vero et principes saniori consilio dextras ab eis accipientes, foedus inierunt, et thesauris innumerabilibus atque obsidibus 30 sibi collatis, cum gaudio ad sua reversi sunt. Denique pace inter eos foederata, statim Sueones Christi domini nostri omnipotentiam collaudantes eiusque magnificentiam viribus totis, quod vere magnus super omnes deos esset, praedicantes, quid ipsi, per quem tantam obtinuissent victoriam, vovere deberent, sollicite quaerere coeperunt. Unde a christianis edocti negotiatoribus, qui simul aderant, Christo domino placitum devoverunt ieiunium, ita ut ad sua reversi, postquam domi septem dies essent, alios septem omnes pariter a carne abstinerent, sed et post hoc quadraginta diebus evolutis, ipsi quoque unanima conventione quadraginta sequentes similiter a carne abstinentiam agerent. Quod et factum est; omnesque qui ibi affuerant hoc statutum libenti perfecerunt animo. Multi etiam post haec reverentia et amore Christi apud eos ieiuniis, quae christiani observabant, insistere et elemosinis, quia hoc Christo gratum didicere, quoslibet pauperes adiuvare coeperunt . Sicque favore omnium praedictus Erimbertus sacerdos libere apud eos quae Dei sunt agere, et cunctis Christi potentiam laudantibus, religionis divinae in illis partibus devotio augmentum sui ab eo tempore sine ullius contradictione coepit habere. 31. Inter haec vero divino contigit iudicio, ut pyratarum infestatione memoratus Horicus rex, quibusdam propinquis eius regnum ipsius invadere conantibus, bello interemptus sit. Cum quo pariter omnes primores terrae illius, qui olim domno episcopo familiares et amici habebantur, gladio interierunt. Deinde post haec constituto in regno ipsius Horico iuniore, quidam eorum quos ille tunc habebat principes, et minus antea domno cogniti fuerant episcopo, persuadere ei coeperunt, ut ecclesia apud eos facta destrueretur , et religio christianitatis ibi coepta annullaretur, dicentes , deos suos sibi iratos esse, et quod ideo tanta eos mala invenerint, quia alterius et ignoti dei apud se culturam receperint.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
