Latin
2.3.548 to 2.3.559
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.548-559
Not analysed yet
Cuius sollicitudinis causa in tantum fervebat, ut, etiam in infirmitate positus novissima, iam dictae suae legationis causam numquam antea tractare et disponere omiserit, quousque ultimum exalavit spiritum vitae. In quo religionis ardore a seculo susceptus, credimus, quod, maxima secum comitante fidelium multitudine, quos ex gente Danorum atque Sueonum Domino lucratus fuerat, meritum boni certaminis illius divina remunerante clementia, in die resurrectionis omnium gloriose et feliciter regna penetrabit caelorum. 35. Sane, quia de causa legationis eius et cura qua alios salvare cupiebat multa iam diximus, qualis in semet ipso in exercitio salutis propriae animae extiterit, qualiterque corpus suum pro divino timore continue afflixerit, iam nunc tempus est enarrandi. Qualis namque in monasterio apud vos in omni frugalitate et devotionis studio effulserit, non opus est nobis ea dicere quae vobis sunt optime comperta . Tamen, ut auditum habemus, ipse adolescens et iuvenis senibus et grandevis mirandus videbatur et imitandus . Iam vero sumpto apud nos episcopatu, hoc omnino quod in monasterio inchoaverat modis omnibus augmentare, sed et omnium vitam sanctorum imitari studuit, specialius tamen beati Martini. Cilicio namque ad carnem non solum in die, sed etiam in nocte usus est. Denique, sicut in eius vita legerat, magnopere populis verbum Domini praedicando prodesse studebat. Interdum tamen, ut se ipsum in divina exerceret philosophia, solitudinem amabat. Ad quod opus et cellam aptam sibi constructam habebat, quam appellabat quietum locum et amicum maerori. Ubi cum paucis demoratus, quotienscumque a praedicatione et ecclesiasticis officiis et ab inquietudine paganorum liber esse poterat, habitavit secum; ita tamen, ut numquam proprium commodum et solitudinis amorem gregis sibi commissi praeponeret utilitati. Porro quousque iuventutis aliquatenus potitus est robore, persaepe et panem in pondere et aquam in mensura sumebat.