# Vita Anskarii 2.3.560-574

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.560 to 2.3.574. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.560

Maxime, quamdiu solitudine ei uti licitum erat. Quo tempore non modice, ut ipse affirmabat, a spiritu temptatus est coenodoxiae. Studebat namque inimicus humani generis peste iam dicta animum illius inficere , et magnus sibi in oculis suis videbatur, quia taliter abstineret. Qua de re tristis factus et ad Domini pietatem totis viribus in oratione conversus, postulabat, ut sua eum gratia ab hac perniciosissima impietate liberaret. Cumque pro hac re precibus esset sollicitius intentus, quadam nocte sopori deditus, vidit se quasi usque in caelum rapi et totum saeculum acsi in teterrimam vallem collectum. Ex quo tamen et beatorum animae, licet raro, angelico ministerio rapiebantur et ducebantur in caelum. In qua videlicet tenebrosa valle ostensum est ei etiam quasi sementivum quoddam , ex quo genus humanum ducit originem. Cumque haec omnia admirans et horrescens aspiceret, iussus est, ut attenderet , quo initio in hanc vitam veniret, ac dictum: 'Unde', inquit, 'homini ulla iactantia esse poterit, qui de tam vili origine in convalle lacrimarum procreatus sit? Et quicquid boni habuerit, non a se, sed ab eo, a quo omne datum Optimum et omne donum perfectum, acceperit? Si igitur ulterius', inquit, 'ab ulla temptatus fueris coenodoxiae peste, istud in mentem reducens memorare, unde progenitus sis, et cum Dei gratia liberaberis'. Quod ita et factum est. Iam vero postquam senuit non adeo potuit de cibo abstinere; potus tamen aqua ei semper erat, nisi quod propter vanam gloriam vitandam magis quam aliquam suavitatem capiendam aliquantulum ipsi aquae, quam bibiturus erat, de potu admiscebat. Quia tamen in senectute sua solito nequivit uti parsimonio, studuit hoc elemosinis et orationibus multisque aliis bonis compensare. Huius namque rei gratia multos redemit captivos, quos et libertate donavit. Nonnullos tamen eorum, qui ad hoc apti esse poterant , ad Dei servitium educandos, literis divinis instruere iussit.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
