# Vita Anskarii 2.3.59-67

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.59 to 2.3.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.59

Hoc autem ideo scribere necessarium duximus, ne forte aliquis levitati assignet, quod vir Dei divinae conpunctionis instinctu et peregrinationis amore pro salute animarum suscepit. Coeptum est itaque olim in his partibus, videlicet Saxoniae, monasterium fieri, quod auctoritate et magisterio sanctitatis vestrae et primo fundatum et succedenti tempore Deo donante feliciter consummatum est, nomenque mutuatum a loco habitationis vestrae accepit, ut vocaretur Nova Corbeia. Ad hunc ergo locum Dei famulus una cum aliis fratribus vestris primo directus est, ut inibi officio fungeretur docendi. In qua re ipse per omnia tam probabilis et acceptus inventus est, ut omnium electione publice quoque in ecclesia verbum Dei populis praedicaret. Sicque factum est, ut eiusdem loci ipse primus et magister scolae et doctor fieret populi. 7. Post haec vero contigit, ut Herioldus quidam rex, qui partem tenebat Danorum, ab aliis ipsius provintiae regibus odio et inimicitia conventus, regno suo expulsus sit. Qui serenissimum adiit imperatorem Hludowicum, postulans, ut eius auxilio uti mereretur, quo regnum suum denuo evindicare valeret. Qui eum secum detentum tam per se quam per alios ad suscipiendam christianitatem cohortatus, quod scilicet inter eos ita maior familiaritas esse posset, populusque christianus ipsi ac suis promptiori voluntate in adiutorium sic veniret, si uterque unum coleret Deum, tandem gratia divina tribuente ad fidem convertit, et sacro baptismate perfusum ipse de sacro fonte suscepit sibique in filium adoptavit, Quem cum iterum ad sua remittere vellet, ut eius auxilio munitus regni sui fines repeteret, coepit diligentius quaerere, si quem inveniret sanctae devotionis virum, qui cum eo ire posset eique continuo adhereret fieretque illi et suis ad corroborandam suscipiendamque fidem Domini magister doctrinae salutaris. De hoc itaque praedictus augustus in publico conventu optimatum suorum cum sacerdotibus suis ceterisque fidelibus tractare coepit et, ut sibi aliquem ad tale opus et voluntarium et condignum invenirent , sollicitius omnes rogare.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
