# Vita Anskarii 2.3.615-628

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.615 to 2.3.628. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.615
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.615

Porro ea quae per somnium videbat, sicut iam superius multa compraehensa sunt, tam vera erant, ut numquam ea cassata reminiscamur. Nam, ut ad probationem huius rei omissa referamus, antequam ad Bremensem invitaretur ecclesiam, quadam nocte visum est ei, quod venisset in quandam regionem amoenissimam , in qua invenit beatum Petrum apostolum. Cumque illum admiraretur, venerunt quidam homines petentes, ut ipse, beatus videlicet Petrus, eis doctorem et pastorem destinare deberet. Quibus cum ille respondisset: 'Iste est, quem debetis habere pastorem', domnum episcopum coram se stantem eis proponens, visum est ei, quod terrae motus fieret magnus, et ipse in terram cecidisset, et quod venisset vox super eum, et magna suavitas in mente, unctio videlicet Spiritus sancti, ita ut se quasi innovatum sentiret in gratia Christi. Vox vero quae venit quasi benedictionem super eum fudit. Post haec iterum, sicut ipsi videbatur, iam dicti viri admonuerunt apostolum, quo eis doctorem quemlibet destinaret. Contrarii enim esse videbantur his quae ille eis ante proposuerat. Quibus ille quasi indignando respondit : 'Nonne dixi vobis, quia hic esse deberet qui inpraesentiarum stat? Quid dubitatis? Nonne audistis vocem super eum Spiritus sancti ad hoc delapsam, ut eum vobis consecraret pastorem?' Quo dicto, somnio expergefactus , quod triennio ante viderat, quam ad Bremensem regendam invitaretur ecclesiam, certus omnino factus est, quod alicubi in nomine Domini ire deberet, sed quo, nesciebat . Postquam vero regio iussu ad praedictam ecclesiam venit et eam in honore sancti Petri consecratam didicit et nonnullos quoque ibi invenit qui eum non libenti reciperent animo, recordatus est visionis suae. Hacque de causa consensit , ut illam regendam susciperet dioecesim. Nam aliter numquam se hoc facere voluisse attestando dicebat. Eo quoque tempore quando cellam praedictam Turholt habuerat , quoniam omnis ei cura de vocatione gentium erat, ut eis in sua legatione prodesse potuisset, nonnullos pueros ex Nordmannis vel Slavis emptos in eadem cella causa discendi ad sacram militiam nutriendos posuerat.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
