# Vita Anskarii 2.3.641-649

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.641 to 2.3.649. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.641
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.641

Denique etiam exterius gratia Dei in eo largius coruscante, sermo quoque praedicationis illius multa suavitate profusus, partim erat horribilis, ut certo probaretur indicio, infusione spiritali verba eius moderari , quo miscens terroribus blandimenta, vim divini iam praetenderet iudicii, in quo veniens Dominus et terribilis peccatoribus et blandus apparebit iustis. Hac quippe gratia in verbis quoque propriis et vultu admirandus erat, ita ut eum potentes et divites, maxime tamen contumaces et protervi terribilem attenderent, mediocres vero quasi fratrem complecterentur, pauperes autem quasi patrem piissimo venerarentur affectu. Porro, licet signa virtutum velut instrumenta iactantiae caute fugeret, tamen, eo non quaerente, et haec ipsa non deerant. Quod evidenti probatum est indicio , quia scilicet mandatum Domini ex ore illius prolatum in irritum non cessit. Nam cum quodam tempore in Fresia , in pago videlicet Ostargao, in die dominica praedicaret populo et inter alia prohiberet, ne quis in die festo opus servile exerceret, quidam illorum, ut sunt contumaces et stolidi, domum reversi, quia serenus erat aer, in pratum euntes, collecto feno acervos fecerunt. Quibus factis, advesperascente die omnes illi acervi, qui eodem die facti fuerant, divinitus igni consumpti sunt, illaesis illis permanentibus , qui anterioribus diebus praeparati in medio constabant . Quo facto, populi in circuitu manentes fumum a longe cernentes, hostem adesse putantes, timuerunt valde. Sed diligentius rei veritatem perscrutantes, contumaciam nonnullorum probaverunt esse multatam. 38. Nec silentio quoque praetereundum arbitramur, quia, cum quodam tempore gens Nordalbingorum plurimum deliquisset, quorum delictum nimis horribile et huiusmodi erat: videlicet cum nonnulli miseri captivi, qui de christianis terris rapti et ad barbarorum terras perducti, nimis apud exteros affligebantur, spe evadendi inde fugerent et ad christianos venirent, ad praedictos videlicet Nordalbingos, qui proximi noscuntur esse paganis, ipsi eos absque ulla miseratione, cum ad se venissent, capiebant et in vinculis ponebant.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
