# Vita Anskarii 2.3.650-658

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.650 to 2.3.658. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.650

Quorum alios iterum ad paganos vendebant, alios suo mancipabant servitio aut aliis christianis venundabant. Cum ergo hoc domno innotuisset episcopo, nimium tristis effectus fuerat, quod tantum nefas in sua dioecesi contigisset , sed, qualiter id emendari potuisset, non satis ratione colligebat, quoniam in hoc nefandissimo scelere erant plurimi inretiti, qui potentes apud eos et nobiles habebantur. Denique, cum de hac re nimium esset anxius, quadam nocte more solito divina ei apparuit consolacio. Videbatur namque illi, quod dominus Iesus esset in praesenti saeculo, sicut quondam fuit, quando suae praesentiae doctrinam et exempla populis praebebat. Visumque est ei, quod isset cum multitudine fidelium, et quod ipse, videlicet domnus episcopus, cum eo in eodem esset itinere letus et adgaudens , quia nulla erat contradictio, ut ipsi videbatur, sed erat in omnibus contumacibus terror divinitus illatus, et ereptio fiebat oppressorum, et quies magna in omnibus, ita ut nihil contradictionis aut contrarietatis in ipso esse videretur itinere. Post hanc itaque visionem ad praedictum populum suam ipse paravit profectionem, ea videlicet voluntate, ut et miseros, qui inrationabiliter servituti addicti erant et venditi, quoquo pacto liberaret, et ne in posterum aliquis tantum malum committere auderet, cum Domini gratia prohiberet. In qua videlicet profectione tantam illi Dominus concessit gratiam, tantumque metu auctoritatis eius contumacibus terrorem incussit, ut, licet essent nobiles et male potentes, nullus tamen eorum suae consultationi aut imperio ullatenus auderet contradicere. Verum quaerebantur miseri, ubicumque venditi erant, et donati libertate dimittebantur, ut irent quocumque vellent. Insuper, ne ulla fraus in futurum pro eadem re obtenderetur , conventionem talem fecerunt, ut non iuramento nec testibus se ullus eorum, qui in praedicta rapacitate maculati fuerant, defenderet, sed iudicio omnipotentis Dei se committeret, aut ipse qui pro tali scelere impetebatur, aut certe captivus, qui alium impetebat.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
