# Vita Anskarii 2.3.659-671

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.659 to 2.3.671. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.659

Hoc ergo facto in ipso itinere Dominus veraciter exhibuit, quod fidelibus pollicitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Tanta enim prosperitate et gaudio iter illud perfecit, ut quidam cum eo comitantes dicerent , numquam se in vita sua tam bonum et tam suave iter egisse. 'Nunc enim pro certo', inquiunt, 'cognovimus, quia Dominus fuit nobiscum'. 39. Quanti vero oratione illius et unctione olei sacri sanati sint, enumerare non possumus. Hoc enim multorum assertione comperto, certatim ad eum non solum de ipsius dioecesi, sed etiam de longinquo venire solebant aegrotantes, medicinam salutis ab eo poscentes. Ipse tamen haec omnia semper occultari maluit quam vulgari. Nempe cum de huiuscemodi virtutum signis aliquando coram eo fieret sermo, ipse cuidam suo dixit familiari: 'Si dignus essem apud Dominum meum, rogarem, quatinus unum mihi concederet signum, videlicet ut de me gratia sua bonum faceret hominem'. 40. Praeterea cum talis ei esset vita, infirmitate tamen proprii corporis pene assidue laborabat. Omnis quippe vita eius fere martyrium fuit. Quippe in laboribus plurimis apud exteros et in laboribus plurimis infra dioecesim propriam propter incursiones et depraedationes barbarorum necnon et contradictiones malignantium, insuper et cruciatione propria, quam sibi ipse in corpore suo pro amore Christi numquam cessavit inducere. Sed quid facimus , qui post tot dulcia et salubria illud cogimur referre, quod sine nostro luctu non valemus explicare? Nam aetatis suae anno sexagesimo quarto, episcopatus vero trigesimo quarto gravi coepit corporis morbo laborare, dissinteria scilicet iugi. Qua cum per multos dies, mensibus videlicet 4 et eo amplius, acriter laboraret, et se ad mortem urgeri sentiret, semper Deo gratias agebat, minoremque ipsum laborem esse dicebat, quam sua mereretur iniquitas, illud beati Iob saepius decantans: Si bona suscepimus de manu Domini, quare mala non sustineamus?

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
