Latin
2.3.672 to 2.3.679
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.672-679
Not analysed yet
Tamen quia se propter supradictas visiones martyrio potius quam tali infirmitate credebat consummari, tristis admodum factus, sibimet ipsi et peccatis suis coepit reputare, quod quasi spe certissima sua esset culpa defraudatus, illud psalmigraphi saepius decantans: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Quem videlicet maerorem cum suo fidissimo discipulo, qui ei conscius pene in omnibus fuit, conquaerendo revelaret, et ipse eum consolari intentius studuisset, dicens, quod non ei promissum fuisset, ut gladio trucidaretur aut igne cremaretur aut in aqua necaretur, sed ut cum corona martyrii ad Dominum venire deberet, nullatenus tamen consolationem recipere potuit . Denique cum saepius de eadem re cum praedicto discipulo suo collocutionem haberet, et ipse eum summopere consolari voluisset, ad memoriam eius revocare studens, quanta in Dei servitio sustinuerit quantamque corporis sui pertulerit molestiam, et quod, etiam si nihil talium passus sit, ipsa infirmitas novissima gravis nimium et diutina satis superque ipsi pro martyrio cum Dei gratia reputari potuisset ,ipse tamen nullo modo consolationem recipiens, in supra dicto permanebat maerore. Unde factum est, ut Dominus servum suum non iam ut prius per somnium, sed apertius consolari dignatus sit, quatinus tanto maerori suae gratiae praestaret remedium. Nam cum quadam die ad missam in oratorio consistens pro hoc ipso nimium esset sollicitus, subito in excessu mentis raptus, audivit vocem quandam sic vigilans, quae ipsum vehementer increpabat, quod ullatenus de Dei promissione dubitare debuisset, quasi aliqua iniquitas Dei potuisset pietatem vincere. 'Firmissime itaque crede', inquit, 'et nullatenus dubites, quia utrumque tibi Deus sua gratia faciet, id est et peccata tibi dimittet, pro quibus modo sollicitus es, et omnia quae promisit implebit '. Qua consolatione suscepta, ipse quoque consolabatur semet ipsum. 41. Et exinde sollicitius quaeque erant in dioecesi sua procuranda coepit disponere.