Latin
2.3.68 to 2.3.80
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.68-80
Not analysed yet
Quod cum universi abnuerent, nullatenus se quemquam scire dicentes tantae devotionis virum ,qui peregrinationem tam periculosam pro Christi nomine suscipere vellet, extitit tunc temporis venerabilis abbas monasterii vestri Wala, qui memorato imperatori dixit, unum se scire monachum in monasterio suo, qui multo ardore circa divinam religionem ferveret ac pro Dei nomine multa pati desideraret. Cuius quoque pariter institutionem ac mores laudavit et, quod ad hoc opus satis esset idoneus, indicavit. Se tamen nescire testatus est, utrum ad hanc peregrinationem tolerandam voluntarius esset. Quid plura? Iubente rege evocatur ad palatium. Cui abbas cuncta quae acta et dicta sunt retulit et ad quid vocaretur aperuit. Qui se ad Dei servitium in omnibus, quae ei causa oboedientiae iniungerentur, paratum esse respondit. Deductus itaque ad praesentiam augusti, cum ab ipso interrogaretur, utrum pro Dei nomine causa in gentibus Danorum euangelium praedicandi comes fieri vellet Herioldi, omnino se velle, constanter respondit. Cui etiam cum abbas intulisset ,nullatenus se tantum onus iubendo illi imponere; si ipse tamen hoc sua sponte eligeret, sibi gratum esse et suae auctoritatis ei licentiam dare. Quod ille nihilominus se et eligere et modis omnibus perficere velle respondit. Denique ,cum haec publice protestarentur, essetque cognitum omnibus qui in domo conversabantur abbatis, coeperunt multi tantam eius admirari immutationem; quod scilicet, relicta patria et propinquis suis, fratrum quoque, cum quibus educatus fuerat, dulcissima affectione, alienas expetere vellet nationes et cum ignotis ac barbaris conversari. Multi quoque eum super hoc detestari et improperiis lacessire, quidam a proposito revocare conabantur; sed vir Dei in coepta voluntate immobilis permanebat. Denique cum abbas per dies singulos ad palatium iret, ipse domi residens consortia omnium fugiebat, et in quadam vinea iuxta posita solitarium sibi locum eligens, orationi et lectioni vacabat.