# Vita Anskarii 2.3.692-702

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.692 to 2.3.702. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.692
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.692

Maxime tamen eius cura et sollicitudo de sua fuit legatione ad gentes. Noctem quoque sequentem in talibus admonitionibus pene duxit continuam. Fratres vero qui aderant, cum et laetaniam facerent et psalmos ex more pro eius exitu decantarent , admonuit ipse, ut etiam ymnum ad laudem Dei compositum , id est Te Deum laudamus, pariter canerent, fidem quoque catholicam a beato Athanasio compositam. Mane vero facto, omnibus fere qui aderant sacerdotibus sacra missarum sollemnia pro eo celebrantibus, dominici corporis et sanguinis communione percepta, elevata manu precabatur, ut, quicumque in eum quoquo modo peccasset, divina ei pietas remitteret. Deinde versiculos istos coepit frequentius repetere: Secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam, Domine; et: Deus propitius esto mihi peccatori; et: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Cumque haec ipse saepius repeteret et frequenti anhelitu iam ea frequentare non valeret, cuidam fratri praecepit , ut haec eadem vice illius frequentando caneret. Sicque , oculis in caelum intentis, Domini gratiae commendatum spiritum exhalavit vitae. Cuius corpore ex more curato feretroque imposito, cum ad ecclesiam deferretur, illud sancti Martini iterari visum est: luctus videlicet omnium, et vox una plangentium, maxime tamen clericorum, orfanorum, viduarum, pupillorum et indigentium. 42. Quamvis enim de illius salute non sit dubitandum, quis tamen religiosorum aut fidelium se iuste a fletu continere poterit, cum ille nos desolatos reliquerit, in quo solo pene omnium antiquorum vigebant exempla sanctorum? Siquidem ut ab ipso statim electorum omnium capite incipiamus , Christum ipse inops inopem secutus, cum apostolis omnia dereliquit, et cum sancto Iohanne baptista primaevum tempus a turbarum frequentia remotum ducens, monasterii solitudinem expetivit. Ubi cum temporis processu cotidiano profectu excrevisset et de virtute in virtutem ivisset, vas electionis ad portandum Christi nomen coram gentibus cum beato apostolo Paulo deputatus, pascendarum Christi ovium postmodum curam cum principe apostolorum Petro suscepit .

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
