# Vita Anskarii 2.3.725-728

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.725 to 2.3.728. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.725
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.725

Vivet namque ipse nobiscum in terris, si eum vitae sanctitas et doctrinae recordatio nobis repraesentat. Vivemus nos cum ipso in caelis, si eius exempla sequentes, ad eum semper toto desiderio et tota virtute tendamus, ad quem ille nos praecessit, Iesum Christum dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Scripturi vitam cum omni semper veneratione memorandi Rimberti pontificis, quae offitii eius primitus occasio fuerit, aut quem ad hoc institutorem vel conversationis profectum habuerit, seu qualiter ad hoc electus deinceps vixerit , in quantum haec comperimus, fideliter enarramus.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
