# Vita Anskarii 2.3.81-93

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.81 to 2.3.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.81

Erat autem tunc ibi etiam cum domno abbate quidam frater monasterii vestri nomine Autbertus. Qui cum eum nimis sollicitum ac tristem et cotidie secretim sibi consistere et nullius consortio vel colloquio uti videret, coepit ei compati. Et quadam die pergens ad locum ubi in supradicta vinea solus sedebat, coepit ab eo inquirere, utrum veraciter peregrinationem illam vellet suscipere. Qui sperans, eum hoc non ob compassionem, sed propter astutiam magis inquirere, respondit: 'Quid vobis curae est super hoc? Nolite mentem meam tali inquisitione conturbare'. Ille vero nihil omnino se deceptionis in hac re praetendere testabatur, sed magis veraciter scire velle, utrum ille in proposita voluntate disponeret perseverare. Tunc ipse congratulans eius benivolentiae, respondit: 'Ego interrogatus sum, si pro Dei nomine vellem in gentes ire paganas ad praedicandum euangelium Christi. Cui propositioni ego nequaquam reniti ausus sum, immo totis viribus exopto, ut mihi ad hoc copia detur eundi, nullusque ab hac intentione mentem meam immutare poterit'. Tunc praefatus frater ei respondit: 'Et ego te numquam patiar solum ire, sed pro Dei amore tecum proficisci cupio, tantum ut domni abbatis mihi licentiam impetres'. Firmata itaque inter eos hac religiosa conventione , redeunti abbati ipse obvius astitit et, quod sibi socium inventum haberet, qui huius profectionis comes esse voluntarius vellet, indicavit. Cuius personam cum abbas inquireret , et ille fratrem Autbertum nominaret, multo miraculo obstupuit, nequaquam putans, eum, qui et nobilis prosapiae in saeculo et apud eum tunc familiaris ac post ipsum domus eius procurator habebatur, talia velle. Advocatum tamen eum super hoc interrogavit. Qui respondit, nequaquam se pati posse, ut ille solus iret; sed pro Christi nomine se velle ei solatio et adiutorio fieri, si suam et fratrum haberet licentiam.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
