# Vita Anskarii 2.3.94-105

Rimbert, Vita Anskarii, 2.3.94 to 2.3.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rimbert/vita-anskarii/2.3.94

Cui domnus abbas, se daturum licentiam , si ille spontanee hanc profectionem eligeret, respondit , nullum tamen eis ex familia sua comitem ad obsequium servitii deputaturum, nisi forte ipsi aliquem ad hoc provocare possent, ut sua sponte cum eis ire vellet. Hoc autem venerabilis abbas non de inaffectione faciebat , sed quia abominabile eo tempore et iniustum videbatur , ut quis invitus inter paganos conversari cogeretur. Post haec itaque ambo deducuntur ad regem. Quorum voluntati et desiderio ipse condelectatus, dedit eis ministeria ecclesiastica et scrinia atque tentoria ceteraque subsidia, quae tanto itineri videbantur necessaria, et cum praefato Herioldo ire praecepit; denuncians, ut eius fidei maximam impenderent sollicitudinem eumque et suos qui simul baptizati fuerant pia exhortatione, ne ad pristinos reducerentur diabolo instigante errores, continue roborarent simulque etiam alios ad suscipiendam christianam religionem verbo praedicationis strenue commonerent. Dimissi itaque ab imperatore, nullum habuerunt socium, qui eis aliquid servitii impenderet, quoniam nemo ex familia abbatis cum eis sua sponte ire, nec ille quemquam ad hoc invitum volebat cogere. Herioldus quoque, cui commissi fuerant, adhuc rudis et neophitus, ignorabat, qualiter servi Dei tractari debuissent. Sui quoque, tunc nuper conversi et longe aliter educati, non multa super eos cura intendebant . Cum gravi itaque difficultate hanc suscipientes peregrinationem, pervenerunt Coloniam. Ubi tunc temporis venerandus antistes Hadebaldus, compatiens eorum necessitati, dedit eis navem optimam, ubi sua reponerent; in qua erant duae mansiunculae satis oportune praeparatae . Hanc itaque praedictus Herioldus conspiciens, elegit ipse in eadem navi cum illis manere, ut ipse una et illi altera potirentur mansiuncula; sicque inter eos familiaritas coepit et benivolentia crescere; sui quoque exhinc servitium eis diligentius impendebant. Inde egressi, per Dorstatum et vicinia Fresonum transeuntes, ad confinia pervenerunt Danorum. Et quia interdum pacifice in regno suo Herioldus rex consistere non poterat, dedit ei memoratus augustus ultra Albiam beneficium, ut, si quando ei necessarium esset, ibi subsistere posset. 8.

---

Rimbert, Vita Anskarii. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000703.zip.
