# Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader 1.113-118

Ritchie's Fabulae Faciles, Ritchie's Fabulae Faciles a First Latin Reader, 1.113 to 1.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ritchie-s-fabulae-faciles/ritchie-s-fabulae-faciles-a-first-latin-reader/1.113

52. HERCULES CROSSES THE STYX Hercules postquam imperia Eurysthei accepit, in Laconiam ad Taenarum statim se contulit; ibi enim spelunca erat ingenti magnitudine, per quam, ut tradebatur, homines ad Orcum descendebant. Eo cum venisset, ex incolis quaesivit quo in loco spelunca illa sita esset; quod cum cognovisset, sine mora descendere constituit. Nec tamen solus hoc iter faciebat, Mercurius enim et Minerva se ei socios adiunxerant. Ubi ad ripam Stygis venit, Hercules scapham Charontis conscendit, ut ad ulteriorem ripam transiret. Cum tamen Hercules vir esset ingenti magnitudine corporis, Charon solvere nolebat; magnopere enim verebatur ne scapha sua tanto pondere onerata in medio flumine mergeretur. Tandem tamen minis Herculis territus Charon scapham solvit, et eum incolumem ad ulteriorem ripam perduxit. 53. THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED Postquam flumen Stygem hoc modo transiit, Hercules in sedem ipsius Plutonis venit; et postquam causam veniendi docuit, ab eo petivit ut Cerberum auferre sibi liceret. Pluto, qui de Hercule famam acceperat, eum benigne excepit, et facultatem quam ille petebat libenter dedit. Postulavit tamen ut Hercules ipse, cum imperata Eurysthei fecisset, Cerberum in Orcum rursus reduceret. Hercules hoc pollicitus est, et Cerberum, quem non sine magno periculo manibus prehenderat, summo cum labore ex Orco in lucem et ad urbem Eurysthei traxit. Eo cum venisset, tantus timor animum Eurysthei occupavit ut ex atrio statim refugerit; cum autem paulum se ex timore recepisset, multis cum lacrimis obsecravit Herculem ut monstrum sine mora in Orcum reduceret. Sic contra omnium opinionem duodecim illi labores quos Pythia praeceperat intra duodecim annos confecti sunt; quae cum ita essent, Hercules servitute tandem liberatus magno cum gaudio Thebas rediit. 54. THE CENTAUR NESSUS Postea Hercules multa alia praeclara perfecit, quae nunc perscribere longum est. Tandem iam aetate provectus Deianiram, Oenei filiam, in matrimonium duxit; post tamen tris annos accidit ut puerum quendam, cui nomen erat Eunomus, casu occiderit. Cum autem mos esset ut si quis hominem casu occidisset, in exsilium iret, Hercules cum uxore sua e finibus eius civitatis exire maturavit. Dum tamen iter faciunt, ad flumen quoddam pervenerunt in quo nullus pons erat; et dum quaerunt quonam modo flumen transeant, accurrit centaurus Nessus, qui viatoribus auxilium obtulit. Hercules igitur uxorem suam in tergum Nessi imposuit; tum ipse flumen tranavit. Nessus autem paulum in aquam progressus ad ripam subito revertebatur et Deianiram auferre conabatur. Quod cum animadvertisset Hercules, ira graviter commotus arcum intendit et pectus Nessi sagitta transfixit.

---

Ritchie's Fabulae Faciles, RITCHIE'S FABULAE FACILES A FIRST LATIN READER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
